Latin · ~12 min
Lines 1.63-1.65
Historia Augusta, Severus Alexander 1.63-65
Not analysed yet
[XLIX] Honores iuris gladii numquam vendi passus est dicens: "necesse est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos, quos, si pariant, damnare non possim. erubesco enim punire illum hominem, qui emit et vendidit." 2 pontificatus et quindecimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur. 3 Dexippus dixit uxorem eum cuiusdam Macriani filiam duxisse eundemque ab eo Caesarem nuncupatum. 4 verum cum vellet insidiis occidere Alexandrum Macrianus, detecta factione et ipsum interemptum et uxorem abiectam. 5 idem dicit patruum fuisse Antoninum Heliogabalum Alexandri, non sororis eiusdem matris filium. 6 cum Christiani s quendam locum, qui publicus fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius esse, ut quemammodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur.
[L] Cum igitur tantus ac talis imperator domi ac foris esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disciplina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed senatores transire diceres. 2 quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, milites amabiles erant, ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales ut deum suspiciebant. 3 iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut fratrem ut filium ut parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et efippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem p. intellegerent, quicumque Alexandri vidisset exercitum. 4 elaborabat denique, ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dicebatque inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere. 5 fecerat denique sibi argyroaspidas et chrysoaspidas, fecerat et falangem triginta milium hominum, quos falangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in terra Perside; quae quidem erat ex sex legionibus similium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum.
[LI] Dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit muliebre esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint neque a viro haberi. 2 cum quidam legatus uniones duos uxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae, vendi eos iussit. 3 cum pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo uteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit. 4 Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre, deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae defendit, atque ideo summus imperator fuit, quod eius praecipue consiliis rem p. rexit. 5 in procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum militarem cibum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, circumiret prope tota tentoria, a signis abesse neminem pateretur. 6 si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut virgis aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum diceret: "visne hoc in agro tuo fieri quod tu alteri facis?" 7 clamabatque saepius, quod a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, idque per praeconem, cum aliquem emendaret, dici iubebat: 8 "quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris." quam sententiam usque adeo dilexit, ut et in Palatio et in publicis operibus perscribi iuberet.