Latin · ~10 min
Lines 1.66-1.67
Historia Augusta, Severus Alexander 1.66-67
Not analysed yet
[LII] Idem cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod artifex carpentarius esset, ut eam pasceret; et cum dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus, ut modeste ferrent, et eos terruit. 2 ἀναίματον imperium eius, cum fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum est, quod senatorem nullum occiderit, ut Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum. 3 severitatis autem tantae fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit ex militibus Quirites appellans nec exercitum umquam timuerit, idcirco quod in vitam suam dici nihil posset, quod umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens: "miles non timetur, si vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula", idcirco quod mendicitas militaris ad omnem desperationem vocaret armatum. 4 apparitores denique nullos esse passus est tribunis aut ducibus nisi milites iussitque, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hique ad domos suos reciperent.
[LIII] Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in rem militarem mores ostenderet. 2 nam cum Antiochiam venisset ac milites lavacris, mulieribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos conprehendi iussit et in vincla conici. 3 quod ubi conpertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in vincla coniecti. 4 tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: 5 "commilitones, si tamen ista vobis, quae a vestris facta sunt, displicent, disciplina maiorum rem p. tenet; quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus; 6 neque enim sub nobis ista facienda sunt, quae sub inpura illa bestia nuper facta sunt. 7 milites Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones amant, potant, lavant Graecorum more et ad luxuriam quidem se instituunt. hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio?" 8 tumultus post hoc ortus est. atque iterum: "quin continuistis vocem, in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? 9 certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. 10 continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam, et incertum an Quirites. 11 non enim digni estis, qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis."