Latin · ~8 min
Lines 1.78-1.79
Historia Augusta, Severus Alexander 1.78-79
Not analysed yet
[LXIV] Hactenus imperium p. R. eum principem habuit, qui diutius imperaret, post eum certatim inruentibus et aliis semenstribus, aliis annuis, plerisque per biennium, ad summum per triennium imperantibus usque ad eos principes, qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps. 2 de quibus, si vita subpeditaverit, ea, quae conperta fuerint, publicabimus. 3 Reprehensa sunt in Alexandro haec: quod Syrus esse nolebat, quod aurum amabat, quod suspiciosissimus erat, quod vectigalia multa inveniebat, quod se Magnum Alexandrum videri volebat, quod nimis severus in milites erat, quod curas de privatis agebat. quae omnia in re p. instituerat. 4 Scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum esse, sed a militibus –qui verum prorsus ignorant –,dicere praeterea non hunc fuisse consobrinum Heliogabali. 5 qui, ut nos sequantur, historicos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit.
[LXV] Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit, quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provinciarum repperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. 2 iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia potuisse natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset occisus, hunc optimum factum. 3 sed quia verum est suggerendum clementiae ac pietati tuae, lecta reservabo. 4 notum est illud pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem p. et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. 5 et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo Claudium magis odio fuisse, qui rem p. temperandam vitiosissimis libertis concesserit, illo, quia melius est unum malum pati quam multos.