Latin · ~10 min
Lines 1.75-1.77
Historia Augusta, Severus Alexander 1.75-77
Not analysed yet
[LXI] Sed haec omnia vehementissime contempsit profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus est: 2 pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est repertum. 3 et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima unus ex Germanis, qui scutarium officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est; 4 cui Alexander "quid ist hic", inquit, "contubernalis? num aliquid de hostibus nuntias?" 5 at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus est. 6 qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt, ipsum plurimis ictibus confoderunt. 7 aliqui dicunt omnino nihil dictum, sed tantum a militibus clamatum "exi, recede"; atque ita obtruncatum iuvenem optimum . . . . . 8 sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osdroenos et Parthos et omnis generis homines.
[LXII] Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant: 2 Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit; qui cum ei dixisset necessitatem esse, ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; 3 deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros, qui non quieta morte oppetissent; 4 tantumque animi habuit, ut putaret se diis conparandum, si in bello periret. 5 sed res eum fefellit: nam et gladio barbarico et scutari barbari manu, verum non in bello sed belli tempore, perit.
[LXIII] Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant, gravissime tulerunt atque auctores caedis trucidarunt. 2 populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere. senatus eum in deos rettulit. 3 cenotafium in Gallia, Romae sepulchrum amplissimum meruit. 4 dati sunt et sodales, qui Alexandriani appellati sunt; addita et festivitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die. 5 Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire atque ob hoc esset iratus exercitus. 6 sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana atque divina.