Latin
Lines 1.245-1.247
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.245-247
Not analysed yet
Secutus consilium amici, tempus prorogabam, ac patienter deinceps cursoris munere fungebar, urbes ac provincias more solito circumvolans. Continuus iste cursus ansam mihi dedit, totum Principatum cum vicinis regionibus accurate perspiciendi. Et ne memoria exciderent, quae in itineribus meis annotaveram, cuncta eo, quo poteram, stilo persecutus, non exiguae molis volumen Principi offerebam. Quantum hoc opus Serenitati suae ad palatum fuerit, exinde mox patuit, quod labores meos in Senatu publico encomio extolleret, perlectoque studiose libro, meo uti ministerio ad totum planetam Nazar detegendum decerneret. Aliam ego lucubrationum mearum messem exspectaveram, quocirca tacite cum po�ta ingeminabam: . . . Virtus laudatur et alget. At, cum rerum novarum avidissimus essem, ac praemia post reditum a benignissimo Principe sperarem, haud prorsus invitus operam meam addixi.
Globus Planetae Nazar, quamvis circuitu vix ducenta milliaria Germanica complectitur, valde tamen spatiosus ob tarditatem incessus incolis videtur. Hinc subterraneis hisce adhuc pleraeque regiones, maxime vero remotiores, sunt incognitae. Nam cuivis Potuano biennii spatium non sufficeret, orbem hunc pedibus emensuro. Mihi vero ob pedum pernicitatem unus mensis sat erat. Quod vero maxime me anxium habuit, erat ea, quam imaginabar, linguarum diversitas. Sed animum mihi addiderunt nonnulli, qui totius planetae incolas, licet moribus mire discordes, eadem tamen dialecto uti testabantur; porro totum arboreum genus innoxium, sociabile et beneficum esse, adeo, ut absque ullo discrimine totam huius globi superficiem perreptarem. His dictis calcaria addita sunt sponte currenti, initioque mensis Populi itineri me dabam.
Quae sequuntur stupenda adeo sunt, ut ad fictiones po�ticas aut meros ingenii lusus referri queant, maxime cum diversitas ista corporum et animorum, quam in itinere hoc expertus sum, ne inter gentes quidem a se invicem dissitissimas, et sub alio sole viventes exspectari posset. At notandum est, plerasque huius globi gentes per freta ac maria dirimi, ac speciem quandam archipelagi praebere hunc globum. Raro haec freta traiiciuntur, et portitores, qui ad ripas excubant, solorum peregrinantium causa in his stationibus ponuntur. Ipsi enim indigenae vix pedes extra limites patriae proferunt, et, si necessitate adacti freta transmittere cogantur, subito reverti solent, utpote alieni soli diu impatientes. Hinc quot gentes, tot novi orbes.