Latin
Lines 1.248-1.251
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.248-251
Not analysed yet
Praecipua vero huius dissimilitudinis causa oritur e terrarum diversa natura, quam indicant agrorum ac glebarum varii colores ac plantarum, frugum ac leguminum insignis dissimilitudo; ut mirum proinde non sit, in ista terrarum ac frugum diversitate tot diversas incolarum indoles ac tot oppositas naturas deprehendi. In nostro orbe indole, moribus, studiis, colore et corporis forma a se invicem leviter tantum distant gentes etiam maxime remotae. Nam, cum soli qualitas undiquaque eadem fere est, nisi quod una terra alia sit feracior ac frugum, herbarum ac aquae eadem sit natura, tot heterogenea animantia produci nequeunt, quot in hoc globo subterraneo nascuntur, ubi cuivis terrae sua peculiaris qualitas.
Alienigenis iura quidem itineris et commercii, sed habitationis non conceduntur, nec ob terrarum diversas adeo atque oppositas naturas concedi possunt. Hinc peregrini omnes, qui in itinere occurrunt, aut viatores sunt aut mercatores. Terrae vero, quae Principatui Potuano sunt confines, eiusdem fere indolis sunt: incolae earundem gravia olim bella gesserunt cum Potuanis: iam vero iisdem aut foedere sunt iunctae, aut domitae sub mansueta eorum dominatione acquiescunt.
At traiecto ingenti, quod totum globum secat, freto, novi visuntur orbes, nova et ignota Potuanis animalia. Id solum commune habent cum hoc principatu, quod cunctae totius globi creaturae rationales arbores sint, et eadem fere dialecto utantur: Hinc molestum non est iter, in primis, cum ob frequentiam mercatorum aut viatorum per provincias transeuntium, assueti sint, omnes creaturas heterogeneas ac sibi dissimillimas videre. Istud monuisse operae pretium duxi, ne subsequenti narratione aures offendantur, ac narranti ob splendida mendacia dica scribatur.
Longum foret, nec operae est, sigillatim et secundum ordinem historicum omnia, quae in hoc itinere mihi oblata sunt, persequi; describere tantum lubet gentes maxime paradoxas, in quarum moribus, ac indole non pauca adeo insolita ac stupenda deprehendi, ut globus Nazar eo nomine inter miracula mundi numerari queat. Observavi, totum plerumque arboreum genus humanitate, iudicio ac gravitate a Potuanis parum differre, ritibus vero, ingeniis corporisque forma adeo discordare, ut quaevis provincia novus mihi orbis apparuerit.