Latin
Lines 1.293-1.295
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.293-295
Not analysed yet
Ad spectaculum istud accurrebant innumeri Philosophi, moreque furentium impetum facientes, pugnis ac fustibus articulatim caesum animamque propediem agentem, totum circa forum capillis raptarunt. Caedendo tandem fessi, licet non satiati, ad spatiosam domum me ducunt, et, cum obnixis in ianuam pedibus obluctarer, meque ingressurum fidenter abnuerem, obducto me collo, ceu porcum mugientem, intro rapiunt, ac in medio pavimento supinum ponunt. Turbata omnia et confusa ibi erant, ac talis mihi visus est aedium status, qualis apud nos esse solet circa terminos Micha�lis aut Paschatis, ubi res mobiles, vasa ac utensilia, in novam domum transferenda confuse proiiciuntur.
Coeperam tunc sapientes nostros suppliciter orare, ut irae modum imponerent, et ad misericordiam se flecti paterentur, docens, quam indecorum esset philosophiae et sapientiae cultoribus more ferarum saevire, et affectibus, contra quos declamare solent ipsi, nimium indulgere. At, surdis fabulam narrabam. Nam philosophus iste, qui tergum mihi perminxerat, certamen integrabat, ac me miserum, quasi incudem, tot ictibus caedebat, ut videretur non nisi morte mea placari posse. Didici tunc, nullam iram philosophica esse fortiorem, virtutumque commentatores longe ab earundem cultura abesse. . . . Nec enim minor ira rebullit Pectore in hoc, leviorve exurit flamma medullas.
Tandem domum intrarunt quatuor Philosophi, quorum pallia singularem sectam indicabant. Iidem saevientium minas, qua voce, qua manibus, interpellantes, sortem meam miserari videbantur: ac, postquam cum caeteris seorsum locuti fuerant, in aliam domum me transtulerunt. Laetabar ego, praedonum me manibus ereptum, in honestos viros incidisse, causamque harum turbarum rogantibus fuse exposui. Subridebant illi ad fabulam adeo lepidam, dicentes, solitum esse Philosophis, in foro ambulantibus, ad statuas has mingere, ac verisimile esse, aggressorem meum, in meditationibus philosophicis defixum, pro statua me cepisse. Dicebant porro, eundem esse magni nominis Astronomum, caeterosque, qui tanta rabie in scapulas meas saevierant, Doctores esse philosophiae moralis. In portu me iam esse credebam, et omnis periculi securus, haec et alia narrantes cum voluptate audiebam. At, suspicionem quandam movebat formae meae examinatio nimis curiosa: Porro quaestiones de vitae genere, itineris causa, et patria, toties iteratae, nec non subsecuta secreta murmura, instantis mali praesagia erant.