Latin
Lines 1.296-1.298
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.296-298
Not analysed yet
Verum mens prae timore mihi paene excussa fuit, cum in cameram quandam anatomicam compingerer, ubi proiectam videbam horrendam ossium et cadaverum struem, quae foedo totam odore implebant. Credebam mox latronum esse cavernam: sed quae e parietibus suspensa erant instrumenta anatomica, metum paulo diminuebant, cum exinde pateret, hospitem meum medicinae aut chirurgiae operari.
Postquam semihorae spatio in ergastulo hoc solus torpueram, intrat matrona cum prandio, quod mihi paraverat. Valde humana videbatur, at attente me aspiciens per intervalla suspiria edidit. Quarenti mihi doloris causam, respondet, instans mihi fatum suspiria haec elicere: In honestam equidem domum, ait, venisti; nam maritus meus, huius insulae dominus, publicus civitatis Physicus est et Medicinae Doctor, caeterique, quos vidisti, eius collegae sunt. At iidem insolitam corporis tui formam mirati, decreverunt, machinam interiorem ac viscera tua penitius examinare dissectionemque corporis facere, visuri, ecquid novi detegant, quo anatomia illustrari queat. Palpitantem animum haec verba percusserunt. Edito igitur horrendo clamore: Qui, inquam, Domina! dici possint boni viri, qui honesti et innocui hominis ventrem findere non dubitant? Tunc illa: Non venit in mentem, quorum consederis arvis: In honestos viros incidisti, qui malo animo nil facturi, solo anatomiae illustrandae studio hanc operationem decreverunt.
Ad hoc regerebam, malle me a latronibus dimitti, quam ab honestissimis viris dissecari, moxque ad genua matronae provolutus, manantibus ubertim lacrimis, intercessionem illius implorabam. Respondet illa: Intercessio mea parum tibi proderit contra Facultatis conclusum, quod irrevocabile solet esse, at per aliud te medium morti subducere conabor. His dictis, manu me prehensum per pseudothyrum eduxit, ac trepidantem comitata est usque ad portam civitatis. Tunc servatrici meae valedicturus, verbis conceptissimis gratum animum, uti par erat, exprimere conabar, at prooemiari incipientem interpellans, se non abituram ait, antequam videret, me extra omne periculum constitutum, meque non reluctantem comitari pergit.