Latin
Lines 1.360-1.362
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.360-362
Not analysed yet
In prima, quam intrabam, civitate omnia satis tranquilla videbam, at certis fasciis distincti incedebant cives, quae notae ac symbolae erant factionum, in quas tunc descripta erat civitas. Aditus potentiorum domuum armatis obsepti erant custodibus, et omnes quasi in procinctu stabant, cum, finitis induciis, bellum postridie recrudesceret. Hinc trepidus aufugiebam, nec liberum me credebam, antequam extra conspectum liberae terrae me proripueram.
Proxima huic terrae est Iochtana, ad cuius descriptionem exhorrui, cum omnia turbata magis, intuta, et confusa crederem, quam in terra libera. Erat enim haec regio omnium religionum sentina ac colluvies, et cuncta, quae per totum hunc planetam sparsa erant dogmata, hic, tanquam in centro reperta publice docebantur. Igitur ad animum revocans, quot fluctus in plerisque Europae societatibus ciere soleat religionum diversitas, vix ausus sum ingredi metropolin Iochtansii, ubi, quot regiones, vici ac plateae, tot templa, diversae, ac oppositae sectae numerabantur. At evanuit mox timor, cum summam ubique regnare viderem concordiam, nullis ruptam querelis. Una in rebus politicis erat facies, una omnibus mens, una quies, unus labor erat.
Nam, cum poena capitali sancitum esset, ne alter alterius sacra turbarer, aut alter alteri, ob dogmatum diversitatem succenseret, dissensio erat absque hostilitate, disputatio absque altercatione, et nullum enasci potuit odium, quia nulla erat persecutio. Tantum perpetua, sed honesta inter dissentientes erat aemulatio, cum quaevis secta, vitae et morum sanctitate, religionis suae praestantiam evincere conaretur. Igitur cura magistratus effectum est, ut dogmatum diversitas non maiores hic moveret turbas, quam diversae in foris movere solent mercatorum tabernae, aut opificum officinae, quando sola mercium aut opificiorum bonitate, emptores alliciunt, nulla adhibita fraude, nulla violentia aut obtrectatione, quo fit, ut cuncta, quae enasci queant, discordiarum semina suffocentur, ac sola foveatur honesta, et reipublicae salutaris aemulatio. Hinc patuit, non e religionum varietate, sed e sola persecutione turbas, quae alibi regnare solent, oriri.