Latin
Lines 1.363-1.365
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.363-365
Not analysed yet
Mores huius gentis, indolem regiminis et causas tranquilli status, fusius mihi exposuit Literatus quidam Iochtanensis, avideque ego perorantis verba excipiens, alta mente reposui. Diu quidem obiectionibus meis dicenti obstrepebam, tandem vero victas dare manus cogebar, cum insigni adeo experimento theses suas evinceret. Igitur non sustinens fidem sensibus abnuere, ac id, quod res facti erat, praefracte negare, libertatem credendi, verum huius tranquillitatis, ac concordiae fontem agnoscebam: at, alio pugnae genere adversarium adortus, officium aiebam esse legislatorum, in rebuspublicis condendis, futuram potius quam praesentem mortalium felicitatem, et non tam id, quod mortalibus in hac vita conducit, quam quod Creatori placeat, respicere.
Tunc ille hunc in modum fari exorsus est: Falleris, hospes! dum Deum, veracitatis fontem, fucato cultu ac hypocrisi delectari credis. In gentibus aliis, ubi ad certam credendi normam publica omnes auctoritate adstringuntur, fenestras aperiri videmus ignorantiae aut simulationi, cum nemo nec velit, nec audeat, veros animi sensus depromere, sed plerique aliud lingua profitentur, aliud in pectore servant. Hinc frigida adeo Theologorum studia, ac veritatis detegendae neglectus: hinc etiam profanae eruditionis cultus, cum ipsimet sacerdotes, ne infami haereticorum titulo notentur, a meditationibus sacris abstineant, ac ad alia studia, quae minori cum discrimine excolere possunt, ac quae tot compedes libertati non iniiciunt, deflectant. Damnari vulgo solent omnes, qui a regnanti quadam opinione discedunt. Hypocritas vero ac simulatores improbat Deus, cui erroneus candor antiquior est verae, sed simulatae fidei professione. His auditis, subticui, cum gente adeo arguta disputandi aleam inire non sustinens.
Duorum fere mensium spatium itineri huic insumpseram, cum tandem Tumbac, regionem Principatui Potuano confinem, intrarem, quam tanquam patriam intuebar, cum molesto itinere iam prope defunctum me viderem. Incolae huius regionis maximam partem oleastri sunt, gens devota admodum ac aspera. In primo, quod intrabam, stabulo binas fere horas ieiunus stare cogebar, ientaculum, quod frustra saepe flagitaveram, exspectans. Causa cunctationis erat intempestiva hospitis religio, cum manum operi admovere nollet, antequam preces matutinas absolvisset. Defunctus solito pietatis officio, Tandem intrans, magno porrexit murmure panem, Pallidus, et caulem misero mihi ponit olentem Laternam . . . At, ientaculum istud impendio mihi stetit, et testor, in devotum magis, magisque simul immitem cauponem me nunquam incidisse. Hinc ita mecum: satius esse parcius precari, et paulo largius opera pietatis exercere. Dolorem tamen dissimulabam, satis gnarus, periculum esse, coelestibus animis crabrones irritare.