Latin
Lines 1.38-1.40
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.38-40
Not analysed yet
Integrum fere triduum in isto statu permanebam. Nam cum circa planetam mihi proximum absque intermissione volutarer, noctes ac dies discriminare poteram, solem subterraneum iam orientem, iam rursus descendentem et e conspectu meo abeuntem cernens, quamvis nullam, qualis apud nos, noctem sentirem. Cadente enim sole, lucidum apparuit ac purpureum undique firmamentum, splendori lunae haud dissimile; id quod iudicabam esse intimam terrae subterraneae superficiem aut hemisphaerium, quod lumen istud a sole subterraneo in centro huius orbis posito mutuabatur. Hypothesin hanc mihi fingebam studii Physicae coelestis non plane hospes.
At cum ista felicitate Diis me proximum crederem meque ut novum coeli sidus intuerer, una cum satellite meo, quo cingebar, a proximi planetae Astronomis in catalogum stellarum inferendum: ecce! immane apparuit monstrum alatum, quod iam dextro, iam sinistro lateri meo, iam capiti et cervici imminebar. Credebam primo intuitu esse unum e duodecim signis coelestibus subterraneis, ac proinde optabam, si vera esset coniectura, Virginem fore, cum e toto duodecim signorum systemate solum istud signum (scilicet Virgo) in ista solitudine auxilii quid ac solatii afferre valeret. At cum corpus istud mihi propius accederet, videbam torvum et immanem esse gryphum. Tanto tunc corripiebar terrore, ut oblitus mei ipsius et sidereae meae, ad quam nuper evectus eram, dignitatis, in isto animi aestu deprompserim testimonium meum Academicum, quod in loculis meis forte habebam, occurrenti ostensurus adversario, examina mea Academica me sustinuisse Studiosumque me esse, et quidem Baccalaureum, qui quemvis aggressorem extraneum exceptione fori repellere possem.
At defervescente primo aestu, cum ad me paulatim redirem, stoliditatem meam deridebam. Dubium adhuc erat, in quem finem gryphus isre me comiraretur, utrum hostis esset an amicus, aut quod verisimilius erat, an sola rei novitate delectatus, propius accedendo oculos saltem pascere vellet. Nam adspectus corporis humani, in a�re circumacti, harpagonem dextra tenentis et longum post se funem caudae instar trahentis, phaenomenon erat, quod quodvis brutum animal in spectaculum sui allicere posset.