Latin
Lines 1.41-1.43
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.41-43
Not analysed yet
Insolita ista figura, quam tunc expressi, variis, ut postea audivi, sermonibus et coniecturis ansam dederat incolis globi, circa quem volvebar. Nam Philosophi ac Mathematici cometam me putarunt, funem pro cauda cometae capientes. Et erant, qui ex eodem insolito meteoro imminens aliquod malum, pestem, famem aut insignem aliquam catastrophen portendi iudicarunt. Nonnulli etiam ulterius progressi corpus meum, quale e longinquo illis visum fuerat, accuratis penicillis delineaverant, adeo ut descriptus, definitus, depictus et aeri incisus essem, antequam globum istum attigerim. Haec omnia non sine risu ac voluptate quadam audivi, cum in orbem hunc delatus linguam subterraneam didicissem.
Notandum est, dari quoque repentina quaedam sidera, quae subterranei dicunt Sciscisi (i. e. crinita), quaeque describunt horrentia crine sangvineo et comarum modo in vertice hispida, adeo ut in speciem barbae longae promineat iuba. Hinc non secus ac in orbe nostro inter prodigia coelestia referuntur.
Sed ut ad telam revertar, gryphus iste eo viciniae iam pervenerat, ut alarum quassatione me infestaret et tandem crus meum serrato vexare morsu non dubitaret, adeo ut manifeste patuerit, qua mente novum hospitem venaretur. Hinc coepi pugnacissimum animal armata elidere manu, et harpagonem utraque manu complexus, hostis audaciam compescui, fugae locum saepe circumspicere cogens, tandemque, cum pergeret me vellicare, post unum vel alterum inanem ictum harpagonem tanto impetu tergo alitis inter utramque alam impegi, ut telum revellere nequirem. Vulneratus ales horrendo edito stridore in globum praeceps corruit. Ego vero status iam siderei ac novae dignitatis, quam variis casibus et periculis, ut vulgo fieri solet, expositam videbam, pertaesus Arbitrio volucris rapior, quaque impetus egit, Huc sine lege ruo, longoque per a�ra tractu In terram feror, ut de coelo stella sereno, Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Et ita motus circularis, quem nuper descripseram, in perpendicularem denuo mutatur.