Latin
Lines 1.48-1.51
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.48-51
Not analysed yet
Cum mugiens taurus recta ad me tenderet, trepidus fugam circumspiciebam, ac in ista trepidatione arborem haud procul stantem conspicatus, eandem scandere conabar. Sed cum in eo essem, vocem illa edidit teneram, sed acutam et talem, qualis solet esse iracundae mulieris, moxque quasi palma excussissima colaphus mihi tanta vi inflictus est, ut vertigine correptus pronus in terram caderem. Ictu hoc iam quasi fulmine percussus, ac terrore animam propediem agens, murmura undique audiebam et strepitus, qualibus resonare solent macella aut mercatorum basilicae, quando maxime sunt frequentes.
Postquam oculos aperiebam, conspicabar totam circa me silvam animatam campumque arboribus arbusculisque obsitum, cum nuper vix sex vel septem apparuissent. Vix dici potest, quantas haec omnia in cerebro meo turbas excitaverint, et quantum his praestigiis animus commotus fuerit. Iam vigilem me somniare, iam spectris me vexari et malis spiritibus obsideri, iam alia absurdiora mihi fingebam.
Sed tempus mihi non datum est, automata haec eorundemque causas excutiendi; nam advolans mox alia arbor ramum demittit, cuius extremitas sex gemmis, tanquam totidem digitis, munita erat. His iacentem me sustulit ac vociferantem abstraxit, comitantibus innumeris diversi generis diversaeque magnitudinis arboribus, quae sonos ac murmura edebant, articulata quidem, sed auribus meis peregrina, adeo ut nihil praeter verba haec Pikel Emi, cum saepius eadem iterata fuerint, retinere memoria potuerim. Audivi mox per verba haec intelligi simiam insolitae figurae: quippe e corporis mei forma et cultu coniiciebant, me simiam esse, quamvis specie nonnihil distinctam a cercopithecis, quos haec terra alit. Alii pro incola firmamenti me ceperunt, quem alitem per a�rem huc apportasse credebant; id quod olim usu venisse annales huius globi testantur.
Sed haec non nisi post aliquot mensium intercapedinem, et postquam linguam subterraneam edoctus fueram, didici. Nam in praesenti rerum statu prae metu et mentis perturbatione mei ipsius oblitus eram, nec capere poteram, quid de vivis et loquacibus arboribus statuendum, nec quorsum evaderet processio haec, quae lente et compositis gradibus fiebat.