Latin
Lines 1.44-1.47
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.44-47
Not analysed yet
Sic ingenti cum impetu per adversa crassioris a�ris verbera, cuius stridor aures percutiebat, diu tractus, tandem levi innoxioque casu in globum delabor una cum alite, qui paulo post e vulnere obiit. Nox erat, quando in planetam istum delatus fui, id quod e sola absentia solis colligere poteram, non vero e tenebris; nam tantum luminis restabat, ut testimonium meum Academicum distincte legere possem. Oritur nocturnum istud lumen e firmamento sive crusta terrae inversa, cuius hemisphaerium splendorem, qualem apud nos luna, reddit; hinc si solius luminis ratio habeatur, parum hic differunt noctes a diebus, nisi quod absit sol, et absentia eiusdem nocres reddat paulo frigidiores.
Caput II: Descensus in Planetam Nazar
Defunctus ita a�ria hac navigatione, cum globum salvus et illaesus attigissem (nam impetus, quo initio ferebatur gryphus, cum virium diminutione languerat) ,iacebam diu immobilis, exspectans, quid novi illucescente die mihi contingeret. Animadvertebam tunc pristinas infirmitates redire, opusque mihi esse tam somno quam cibo, adeo ut poenitudo me ceperit abiecti temere panis. Variis solicitudinibus fesso animo tandem altus sopor obrepsit.
Stertueram, quantum coniicere mihi licuit, duas horas, cum horrendus boatus, diu quietem turbans, tandem somnum penitus excussit. Dormientis animo variae ac mirae oberraverant imagines. Videor in Norvegiam rediisse, ibique popularibus, quae usu venerant, narrasse. Imaginor denique in Templo Fanoensi haud procul ab urbe cantantem Diaconum Nicolaum Andreae audire, stridoremque vocis illius aures meas misere et more solito ferire. Igitur experrectus credebam, latratum istius viri somnum turbasse. Sed cum haud procul stantem viderem taurum, ex eiusdem boatu quietem abruptam conieci. Mox timidos oculos undique circumferens, cum oriente sole, virides passim campos et foecundos videbam agros. Arbores quoque apparuere, sed (mirabile visu) mobiles erant, licet tanta esset a�ris tranquillitas, ut ne levissima quidem pluma moveri loco posset.