Latin
Lines 1.59-1.61
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.59-61
Not analysed yet
Solus ibi relictus, cunctis quae acciderant ad animum revocatis, ridebam stultitiam huius gentis; nam visa mihi est potius histrioniam egisse, quam iustitiam exercuisse, omniaque, quae videram, gestus, ornatus, modus procedendi etc. ludicris spectaculis ac pantomimorum scenis quam gravi Themidos tribunali apparebant digniora. Felicitatem tunc orbis nostri praedicabam et praestantiam Europaeorum prae caeteris hominibus. At, quamvis stuporem et stoliditatem gentis huius subterraneae damnarem, coactus tamen simul eram fateri, a brutis animantibus debere distingui. Nam nitor civitatis, symmetria aedificiorum et alia manifeste indicabant, ratione non destitutas esse has arbores, nec artium, inprimis mechanices, prorsus esse rudes. Sed putabam, hoc solo virtutem ac praestantiam omnem absolvi.
Dum ita tacitus mecum loquebar, intrat arbor, sistrum manu tenens. Eadem, diffibulato meo pectore, ac nudato altero brachio, mediam mihi venam scite admodum pertudit. Postquam sanguinis, quantum sat videbatur, elicuerat, brachium non minori dexteritate obligabat. Ita officio functa, inspecto solicite sanguine, tacita ac velut admiratione satura digreditur. Haec omnia confirmabant opinionem, quam de stoliditate huius gentis mihi finxeram. At quam primum linguam subterraneam edoctus essem, et explicata mihi cuncta fuissent, contemptus in admirationem vertitur.
Processus hic forensis, quem temere damnaveram, ita mihi exponitur. E forma corporis mei iudicaverant, me esse incolam firmamenti. Visus fueram honestam et primi ordinis matronam velle violare. Ob crimen hoc in forum reus tractus fueram. Advocatorum alter culpam exaggeraverat, supplicium lege debitum poscens; alter vero non poenam deprecatus erat, sed dilationem supplicii suaserat, donec innotuerit, quis, qualis et cuias essem, utrum brutum, an animal rationale. Porro ramorum extensionem didici esse actum religionis ordinarium, antequam res diiudicaretur. Advocati ovina tecti erant pelle, ut memores essent innocentiae et integritatis in partibus obeundis. Et revera probi hic omnes ac integri sunt, id quod monstrat, in republica bene constituta dari posse probos ac honestos causidicos. Severae adeo in praevaricatores latae sunt leges, ut nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum sit obvium, nec deprecatio perfidiis, nec maledictis sit fuga, nec confidentiae usquam hospitium sit, nec diverticulum dolis.