Latin
Lines 1.62-1.64
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.62-64
Not analysed yet
Verborum trina repetitio fieri solebat ob tarditatem perceptionis, qua ab aliis gentibus distinguebantur huius terrae incolae; nam paucis datum erat intelligere, quod obiter legerant, aut percipere, quod semel tantum audiverant. Qui statim rem capiebant, vi iudicandi credebantur destituti, ideoque raro hi ad magna ac momentosa munera admittebantur. Experientia quippe didicerant, fluctuasse rempublicam in manibus eorum, qui promptissimae sunt perceptionis, ac qui vulgo magna ingenia dicuntur; tardos vero, ac per contemptum hebetes dictos, composuisse, quae primi turbaverant. Paradoxa haec omnia erant, licet serio ponderanti non plane absurda mihi sint visa.
Maximam vero admirationem movebat historia Praesidis; nam virgo erat, indigena huius loci, et a principe constituta Kaki, seu supremus in civitate iudex. Apud hanc gentem enim nullum in distributione officiorum observatur sexus discrimen, sed habito delectu, reipublicae negotia dignissimis conferuntur. Ut rite de uniuscuiusque profectu ac dotibus animi iudicetur, instituta sunt seminaria, quorum ephori sive directores dicebantur Karatti (vox ista proprie denotat examinatores sive scrutatores). Eorum officium erat profectum et vires uniuscuiusque examinare, indolem iuventutis penitius inspicere, habitoque examine, principi quotannis exhibere indicem eorum, qui ad munera publica essent admittendi, simulque ostendere, qua in re unusquisque patriae maxime usui esse posset. Accepto isto catalogo, Princeps nomina candidatorum libro inferri iussit, quo in memoria et tanquam ante oculos haberet, quos ad vacantia munera admoveret.
Praedicta virgo splendidum ante quatuor annos a Karattis obtinuerat testimonium, eoque nomine a Principe constituta erat Praeses Senatus huius urbis, in qua nata erat. Sancta et constans est huius moris observantia apud Potuanos, cum credant, optime iis perspectum esse statum loci, qui in eodem nati sunt et educati. Palmka (id nomen huic virgini erat) summa cum laude triennii spatio spartam hanc ornaverat, habitaque fuit prudentissima totius civitatis arbor. Nam tanta illi erat perceptionis tarditas, ut rem, nisi ter vel quater repetita esset, aegre perciperet. At, quod semel percepit, penitus perspexit, tantoque iudicio quaevis problemata discussit, ut effata eiusdem totidem oracula habita fuerint. Novit enim iustum gemina suspendere lance Ancipitis librae, rectum discrevit, ubi inter Curva subit, vel cum fallit pede regula varo. Hinc nulla ab ea quadriennii spatio dicta fuit sententia, quae non a summo tribunali Potuano confirmata et encomiis ornata esset.