Latin
Lines 1.70-1.73
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.70-73
Not analysed yet
Caput III: Descriptio Urbis Kebae
Interea, dum in cursu hoc tyrocinii eram, per urbem me circumduxit hospes meus, ut monstraret, quicquid maxime curiosum ac spectabile erat. Ambulavimus absque impedimento ac, quod maxime mirabar, sine ullo incolarum accursu; aliter ac apud nos fieri solet, ubi ad omne, quod insolitum est, catervatim advolant homines, ut curiosos pascant oculos. Nam incolae huius planetae novitatis parum avidi solida tantum sectantur. Civitati huic nomen est Keba, quae inter urbes Principatus Potuani secundum locum tenet. Incolae graves adeo sunt ac prudentes, ut quot cives, tot senatores diceres. Honestissimum ibi est senectutis domicilium; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam senectus est honoratior, cuius non in sententia sola, sed et nutu residet auctoritas.
Mirabar gentem adeo modestam ac sobriam certaminibus ludicris, comoediis ac spectaculis delectari; nam haec gravitati eiusdem parum convenire videbantur. Id quod animadvertens hospes, per totum, ait, hunc Principatum seria ac nugae per vices nos partiuntur, Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una. Inter alia enim huius Principatus egregia instituta erat permissio voluptatum innocuarum, quibus roborari creditur animus et ad molesta obeunda munera reddi idoneus, quibusque dissipari putantur atrae istae nubes ac melancholici affectus, tot turbarum, seditionum ac pravorum consiliorum fontes. Hac ratione ducti graviora opera lusibus iocisque distinguunt, severitatem tamen comitatemque ita miscentes, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam degeneret.
At non sine indignatione animadvertebam, inter spectacula et ludos scenicos numerari exercitia disputatoria. Namque statis anni temporibus, factis sponsionibus, et certo vincentibus statuto praemio, disputatores tanquam gladiatorum paria committebantur, eisdem fere legibus, quibus certamina apud nos fiunt inter gallos gallinaceos aut animalia aeque ferocia. Hinc divitibus mos erat alere disputatores, quemadmodum in orbe nostro canes venaticos, eosdemque in arte disputandi sive dialectica erudire, ut idonei et loquaces redderentur ad stata, quae quotannis fierent, certamina. Ita civis quidam opulentus, nomine Henochi, triennii spatio magnas opes, scilicet 4000 Ricatu, cumulaverat e tropaeis unius, quem hunc in finem alebat, disputatoris, et haud semel immodicae summae domino eiusdem oblatae fuerant ab iis, qui ex eiusmodi exercitiis quaestus facere solebant; sed adhuc vendere nolebat thesaurum, unde tot illi quotannis erant reditus. Mira ille linguae volubilitate pollens diruebat, aedificabat, quadrata rotundis mutabat, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, et unumquemque opponentem distinguendo, subsumendo et limitando eludere ac ad silentium pro lubitu reducere callebat.