Latin
Lines 1.74-1.76
Holberg, Ludvig Holberg (1684-1751) Nicolai Klimii Iter Subterraneum (1741) 1.74-76
Not analysed yet
Semel atque iterum spectaculis eiusmodi summa cum animi aegritudine interfui. Nam impium et indignum mihi videbatur, augusta adeo exercitia, quae ornare solent gymnasia nostra, in ludos scenicos transformari. Et cum ad animum revocarem, ter me summo cum applausu publice disputasse et lauream exinde emeruisse, a lacrimis vix temperare poteram. Caeterum non ipse magis actus quam disputandi modus stomachum mihi movebat. Conducti enim erant certi stimulatores, quos dicebant Cabalcos, qui, cum viderent impetum disputantium languescere, latera eorundem sistris quibusdam pungerent, ut denuo recalescerent, ac vires torpentes intergrarent.
Mitto alia, quorum meminisse pudet, et quae in gente adeo exculta damnabam. Praeter hos disputatores, quos Masbakos, sive altercantes, per ludibrium vocant subterranei, erant et alia certamina inter quadrupedia, tam fera quam mansueta, et alites maxime feroces, quae certo spectantibus pretio exhibebantur. Quaerebam ab hospite, qui fieri posset, ut gens tanto iudicio praedita ad ludos circenses reiiceret nobilia adeo exercitia, quibus facultas loquendi paratur, veritas detegitur, ingeniumque acuitur. Respondebat ille, certamina haec barbaris olim saeculis magni aestimata fuisse; sed cum experientia tandem edocti fuerint, veritatem disputando potius suffocari, iuventutem procacem reddi, turbas inde enasci, et solidis studiis compedes iniici, ab Academiis ad circos haec exercitia transtulisse: et docuisse eventum, silentio, lectione ac meditatione citius magisterium adipisci tyrones. Qua tamen responsione, quantumvis speciosa, non acquiescebam.
In civitate hac erat Academia sive Gymnasium, ubi decenter ac summa gravitate docebantur artes liberaliores. Ab hospite meo in auditorium huius scholae introducor die quodam solenni, quo crearetur Madic, sive Philosophiae Doctor. Celebratus fuit actus absque ulla caeremonia, nisi quod Candidatus docte et eleganter de problemate quodam physico disseruerit; quo exercitio defunctus, a Praesidibus Gymnasii in album relatus est eorum, qui publice docendi iure gaudent. Rogitanti hospiti, ecquid actus iste mihi placuisset, respondebam, siccum nimis ac ieiunum prae nostris promotionibus mihi visum. Exponebam porro, qui apud nos creari soleant Magistri ac Doctores, nempe praeviis speciminibus disputatoriis. Ad haec frontem ille contrahens, modum et indolem eiusmodi disputationum, et qui a subrerraneis differant, quaerit. Respondebam ego, vulgo fieri de rebus admodum doctis et curiosis, in primis de iis, quae spectant ad mores, linguas et vestitus duarum veterum gentium, quae olim in Europa maxime floruerant; testabarque me trinis eruditis disputationibus commentatum in veteres earundem gentium crepidas.