Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.2.131-2.2.174
Horace, Epistulae 2.2.131-174
Not analysed yet
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenae,
posset qui rupem et puteum vitare patentem.
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco,
et redit ad sese: “pol, me occidistis, amici,
non servastis,” ait, “cui sic extorta voluptas
et demptus per vim mentis gratissimus error.”
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestivum pueris concedere ludum,
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed verae numerosque modosque ediscere vitae,
quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
si volnus tibi monstrata radice vel herba
non fieret levius, fugeres radice vel herba
proficiente nihil curarier: audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
At si divitiae prudentem reddere possent,
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
viveret in terris te si quis avari or uno.
si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit, das nummos, accipis uvam,
pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum.
quid refert, vivas numerato nuper an olim?
emptor Aricini quondam Veientis et arvi
emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus vicina refugit iurgia; tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.