Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.2.175-2.2.216
Horace, Epistulae 2.2.175-216
Not analysed yet
sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
heredem alterius velut unda supervenit undam,
quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum, vestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere,
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit; et tamen idem
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.
distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
invitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim,
pauperies immunda domus procul absit :ego, utrum
nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
cum vitio fugere ? caret tibi pectus inani
ambitione? caret mortis formidine et ira?
somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
natalis grate numeras? ignoscis amicis?
lenior et melior fis accedente senecta?
quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
vivere si recte nescis, decede peritis,
lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.