Latin · ~3 min · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.3.312-2.3.326
Horace, Satires 2.3.312-326
Not analysed yet
an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
tanto dissimilem et tanto certare minorem?
absentis ranae pullis vituli pede pressis
unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
belua cognatos eliserit: illa rogare,
quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque
se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,
‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago.
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
non dico horrendam rabiem —’‘iam desine.’ ’—cultum
maiorem censu —’‘teneas, Damasippe, tuis te.’
’—mille puellarum, puerorum mille furores —’
‘o maior tandem parcas, insane, minori.’