Latin · Dactylic hexameter
Book 2, lines 2.4.1-2.4.42
Horace, Satires 2.4.1-42
Not analysed yet
‘Unde et quo, Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi
ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’
‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’
‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’
‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’
‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
longa quibus facies ovis erit, illa memento,
ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
cole suburbano qui siccis crevit in agris
dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
si vespertinus subito te oppresserit hospes,
ne gallina malum responset dura palato,
doctus eris vivam musto mersare Falerno:
hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
natura est; aliis male creditur. ille salubris
aestates peraget, qui nigris prandia moris
finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno:
mendose, quoniam vacuis conmittere venis
nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
prolueris melius. si dura morabitur alvus,
mitulus et viles pellent obstantia conchae
et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
sed non omne mare est generosae fertile testae:
murice Baiano melior Lucrina peloris,
ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini,
pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
non prius exacta tenui ratione saporum.
nec satis est cara piscis averrere mensa
ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
languidus in cubitum iam se conviva reponet.
umber et iligna nutritus glande rotundas
curvat aper lances carnem vitantis inertem;
nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.