Latin
Part 2, Section 1
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.1
Not analysed yet
I.
Salve, regalis proles clarissima stirpis,
Gerbirg, illustris moribus et studiis.
Accipe fronticula, dominatrix alma, serena,
Quae tibi purganda offero carminula,
Eius et incultos dignanter dirige stichos,
Quam doctrina tua instruit egregia;
Et, cum sis certe vario lassata labore,
Ludens dignare hos modulos legere,
Hanc quoque sordidolam tempta purgare camenam
Ac fulcire tui flore magisterii,
Quo laudem dominae studium supportet alumnae,
Doctricique piae carmina discipulae.