Latin
Part 2, Historia Nativitatis Laudabilisque Conversationis Intactae dei Genitricis Quam Scriptam Repperi sub Nomine Sancti Iacobi Fratris Domini., lines 2.2.1-2.2.51
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.2.1-51
Not analysed yet
UNICA SPES MUNDI DOMINATRIX INCLITA CAELI
Sancta parens regis, lucida stella maris,
Quae parens mundo restaurasti, pia virgo,
Vitam, quam virgo perdiderat vetula!
Tu dignare tuae famulae clementer adesse
Hrotsvithae votis carminulisque novis,
Quae tibi femineae studio famulante camenae
lam supplex modulis succino dactilicis,
Exoptans, vel summatim attingere saltim
Laudis particulam, virgo, tuae minimam,
Ortus atque tui primordia clara beati
Necnon regalem pangere progeniem.
Hoc tamen agnosco fragiles excedere vires,
Ut temptem laude te merita canere,
Digne pro meritis quam totus non canit orbis
Quaeque super laudes angelicas renites,
Hunc quia virgineo portasti ventre puella
Inclusum, cuncta qui regit imperio.
Olim sed stultum fari qui iussit asellum
In laudem sancti nominis ille sui
Teque per angelicum fecit, virguncula, verbum
De sancto digne flamine concipere
Atque suae prolis matrem sine sorde pudoris
Effecit cunctis dissimilem meritis:
Si placet, ipse meam potis est dissolvere linguam
Et cor rore suae tangere gratiolae,
Quo praestante suae mitis dono pietatis
Grata sibi pangam, te quoque, virgo, canam,
Ne comes ingratis condampner iure pigellis,
Quos piget altithrono psallere pro modulo,
Sed mage purpureum laudare perenniter agnum
Promerear, turmis addita virgineis,
Mundi labentis lustris nam mille peractis
Incepit quando felix aetatula sexta,
Qua deus impleri iussit pietate fideli,
Quicquid veraces iam praecinuere prophetae,
Qui mundo Iesum mox praedixere futurum,
Germine de Iuda quidam surrexerat ergo
Israhel in terra senior sub lege vetusta,
Ortus regali David de germine magni,
Quem tradunt etenim nomen tenuisse Ioachim.
Hic in mandatis genitricis ab ubere legis
Extiterat iustus necnon digne studiosus;
Hoc quoque continuo fuerat sua maxima cura,
Ut gregis ipse sui bene pasceret agmina magni,
Designans, veri sese pastoris haberi
Dignum quandoquidem terrestri carne parentem
Qui portare suos humeris non distulit agnos
In propriis, vitae ducens ad gaudia laetae,
Passurus mortem magnum nostri per amorem
Empturusque reos animae pretio sibi carae.