Latin · Dactylic hexameter
Part 2, Section 3, lines 2.3.1-2.3.52
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.3.1-52
Not analysed yet
II.
DE ASCENSIONE DOMINI.
HANC NARRATIONEM IOHANNES EPISCOPUS
A GRAECO IN LATINUM TRANSTULIT.
Postquam corporeo Christus velamine tectus
Temporis implevit spatium sacri venerandum,
Quod cum terrigenis mansit dignanter homullis,
Qui solus maculis potuit sine vivere cunctis,
Ut per se mundo demonstraret redimendo
Gaudia perpetuae quondam male perdita vitae,
Postque triumphalem sanctamque, piam quoque, mortem,
Quam nostri causa patienter pertulit ergo,
Dum victor magno fregit luctamine tela
Humani generis saevissima fortiter hostis,
Sanguinis et pretium proprii gratis dedit amplum,
Pro nobis animam deponens in cruce caram,
Necnon gloriola surgentis rite peracta
Atque quater denis diei spatiis replicatis,
In quis, discipulis apparens sedulo caris,
Esse sua nostram monstrat cum morte peremptam
Nec mortis vinclis se posse tenerier artis,
Qui solus culpae fuerat sine sordibus Adae,
Postremo caris ijsdem monstratur amicis,
Montis oliviferi praecelso vertice quidni
Astans, astrigeram mox ascensurus ad aulam,
Affaturque suos cum tali voce ministros:
'Ut pater in mundum me promisit sibi carum,
Sic ego mitto meos dilectos vosmet amicos.
At vos, in gentes citius cunctas abeuntes,
Illas perpetuae vitae mandata docete,
Credentes sacra purgantes ocius unda
In patris et nati pariter quoque flaminis almi
Nomine, quo veteris deponant crimina sordis;
Et virtute mea varios depellite morbos,
Necnon imperio praedones cogite vestro
Saevos, obsessum linquant ut pectoris antrum,
Illis praedulcem servantes mentis amorem,
Laedere vos odiis qui temptant semper amaris.
Ex hoc percerte possunt praenoscere cunctae
Gentes, discipulos vos esse satis mihi caros,
Si colitis vestros puris animis inimicos.
Finetenus memores persistite scilicet omnes,
Quae vestri causa passus fuerim sine culpa.
Nonne meam faciem Cherubin non cernere talem
Possunt, in regno qualis nitet ergo paterno?
Iudaei spurcis hanc sed petiere salivis
Maxillisque meis alapas tribuere malignas
Atque manus clavis ligno fixere cruentis,
De limo pulchrum quis plasmavi protoplastum,
Cum quibus et caelos extendi denique celsos
(Nam, si respicio terram, pavitat tremefacta,
Nec mis terroris potis est vim ferre potentis);