Latin · Dactylic hexameter
Part 2, Section 3, lines 2.3.53-2.3.100
Hrotsvitha of Gandersheim, Hrotsv. Opera 2.3.53-100
Not analysed yet
Et praecedentes, acriter caput atque moventes,
Me male Iudaei deridebant scelerosi.
Haec cum dampnandis paterer patienter ab illis,
Ipsos vindicta volui non perdere iusta,
Sed, crucis in ligno mortem gratis patiendo,
Oravi patrem clementius omnipotentem,
Illis continuo dimittere crimina tanta,
Suadens exemplo tali, quae sunt facienda,
Ut mea caelestis fieret doctrina fidelis
Et ne quis fictis auderet dicere verbis:
»Ecce, quod ipse pati respuit, nos ferre suasit
Et, quod non fecit, faciendos nos fore dixit. «
Sponte prior mortis subii discrimina tristis,
Ceu pastor verus, cordis bonitate fidelis,
Pro propriis animam ponens ovibus pie caram;
Necnon complevi multum pietate fideli
Omnia, quae vates de me dixere priores.
At nunc ascendo, cinctus virtute paterna,
Ad patrem victor summum super aethra locatum.
Sed non turbari cordis rogitabo fidelis
Vestri secretum, quia non vos forte relinquam
Ceu desolatos in mundo namque pupillos:
Sacri gratiolam vobis sed flaminis almam
Emittam citius, quae vos verum docet intus;
Insuper ipse dies vobiscum scilicet omnes
Finetenus maneo mundi per tempora cuncta.'
Haec ubi dicta dedit, conversus denique dixit
Ad matrem propriam mansueta voce Mariam:
Nec contristeris, rogito, virguncula casta,
Cum me praecelsos videas ascendere caelos,
Te quia praeclaram mundi non linquo lucernam
Atque meum sanctum migrans non desero templum
Nec incorruptam vitae dimitto coronam,
Inveni solam prae cunctis te quia castam
Condignamque meum corpus generasse sacratum.
Certe, de mundo cum te discedere mando,
Ad te caelicolas non solum mitto catervas,
Ipse sed adveniens animam sumam benedictam
Multum sole quidem rutilanti splendidiorem,
Necnon angelicis deductam suaviter hymnis
Ocius astrigeram ponam veneranter in aulam.
At nunc Iohannem tecum remanere fidelem
Impero, qui gemmis fulget bene virginitatis,
Ut tua vita magis praefulgeat inclyta, castis
Saepius obsequiis circumdata virginitatis.'
Ilicet angelicus dicentem talia coetus
Ipsum dulcisonis laudans circumdedit hymnis,
Et mons contegitur subito cum nube sereno.