Latin
4.1.18 to 4.1.23
Hugo of St. Victor, Didascalicon 4.1.18-23
Not analysed yet
CAPUT V De interpretibus. Interpretes Veteris Testamenti primum lxx interpretes quos Ptolemaeus, cognomento Philadelphus, rex Aegypti, omnis litteraturae sagacissimus, cum Pisistratum Atheniensium tyrannum, qui primus apud Graecos bibliothecam instituit, et Seleucum Nicanorem et Alexandrum, et ceteros priores, qui sapientiae operam dederant, in studio bibliothecarum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam divinas litteras in suam bibliothecam conferens, ita ut septuaginta milia librorum [781A] in tempore eius Alexandriae invenirentur, ab Eleazaro pontifice petens scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraea lingua interpretari fecit. sed singuli in singulis cellis separati, ita omnia per Spiritum Sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset, quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. propter quod una est eorum interpretatio. sed Hieronymus dicit huic rei non esse adhibendam fidem. secundam et tertiam et quartam faciunt Aquila, Symmachus, Theodotion, quorum primus, id est, Aquila, Iudaeus fuit, Symmachus vero et Theodotion Ebionitae haeretici. obtinuit tamen usus, ut post lxx interpretes ecclesiae Graecorum eorum reciperent exemplaria et legerent. [781B] quinta est vulgaris, cuius auctor ignoratur. unde specialiter sibi vindicavit ut quinta appelletur. sexta et septima est Origenis, cuius codices Eusebius et Pamphilus vulgaverunt. octava est Hieronymi, quae merito ceteris antefertur, nam et verborum tenacior est, et perspicuitate sententiae clarior. CAPUT VI De auctoribus Novi Testamenti. Plures evangelia scripserunt, sed quidam sine Spiritu Sancto magis conati sunt ordinare narrationem quam historiae texere veritatem. unde sancti patres, per Spiritum Sanctum docti, quattuor tantum in auctoritatem receperunt, ceteris reprobatis, id est, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis ad similitudinem quattuor fluminum paradisi, et quattuor vectium arcae, et quattuor animalium in Ezechiele. [781C] primum Matthaeus evangelium suum scripsit Hebraice. secundus Marcus Graece scripsit. tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, evangelium scripsit Theophilo episcopo, ad quem etiam Actus apostolorum idem scripsit. quartus et ultimus Ioannes evangelium scripsit. Paulus quattuordecim scribit epistulas, decem ad ecclesias, quattuor ad personas. ultimam autem ad Hebraeos plerique dicunt non esse Pauli, eandemque alii Barnabam scripsisse, alii Clementem suspicantur. canonicae epistulae septem sunt: una Iacobi, duae Petri, tres Ioannis, una Iudae. Apocalypsim scripsit Ioannes apostolus in Patmos insula, in exsilio relegatus.