Latin
4.1.24 to 4.1.29
Hugo of St. Victor, Didascalicon 4.1.24-29
Not analysed yet
CAPUT VII [781D] Cetera esse apocrypha et quid sit apocryphum. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum Sanctum loquentes ad eruditionem nostram praecepta vivendi regulamque conscripserunt. praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. apocrypha autem dicta, id est, secreta, quia in dubium veniunt. est enim eorum occulta origo, nec patet patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. in his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa, nulla est in eis canonica auctoritas, quae recte iudicantur non esse eorum credenda quibus ascribuntur. nam multa et sub nominibus prophetarum et recentiora [782A] sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum, auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt. CAPUT VIII Ratio vocabulorum divinorum librorum. Pentateuchus a quinque voluminibus dicitur. penta enim Graece quinque, teucus volumen vocatur. Genesis eo dicitur quod generatio saeculi in eo contineatur; Exodus, ab exitu filiorum Israel de Aegypto; Leviticus, eo quod levitarum ministeria et diversitatem victimarum exsequitur. Numerorum liber vocatur, eo quod in eo egressae de Aegypto tribus enumerantur et xlii per eremum mansiones. deutrus Graecum verbum est dissyllabum, et interpretatur secundus, nomia interpretatur lex. [782B] inde dictus est Deutronomius, quasi secunda lex, quia in eo replicantur ea quae in praecedentibus tribus diffusius dicta sunt. in libro Iosue, quem Hebraei Iosue ben Nun dicunt, terra promissionis populo dividitur. liber Iudicum dictus est a principibus qui iudicabant populum Israel, antequam reges essent in eodem populo. huic quidam compingunt historiam Ruth sub uno volumine. liber Samuel dictus est quia nativitatem eius et sacerdotium et gesta describit, qui licet etiam historiam Saul et David contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia unxit utrumque. malach Hebraice, Latine regum interpretatur. inde dictus est malachim, pro eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat. [782C] Isaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Ieremias similiter edidit librum suum cum Threnis eius quos nos lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur, in quibus quadruplicem diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris idem terni versus incipiunt. quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel principium et finem obscuriora habet. unum est volumen duodecim prophetarum. [782D] principia et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco quo ait: 'Pereat dies in qua natus sum,' usque ad eum locum, 'idcirco ego me reprehendo et ago paenitentiam,' omnia heroico metro discurrunt. Psalmorum liber Graece Psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. ideo autem vocatur Psalterium quod uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderit. hinc librum quinque incisionibus et uno psalmorum volumine comprehendunt. Psalmos David composuit, sed Esdras postea ordinavit.