Latin
4.1.32 to 4.1.37
Hugo of St. Victor, Didascalicon 4.1.32-37
Not analysed yet
CAPUT IX De Novo Testamento. Sicut omnis scriptura Veteris Testamenti large lex appellari potest, specialiter tamen libri Moysi quinque lex dicuntur, ita generaliter totum Novum Testamentum evangelium dici potest, sed tamen specialiter quattuor illa volumina, Matthaei scilicet et Marci et Lucae atque Ioannis, in quibus facta et dicta Salvatoris plane explicantur, evangelium nuncupari meruerunt. evangelium interpretatur bonum nuntium, quia aeterna bona promittit, non terrenam felicitatem, [784D] ut Vetus Testamentum secundum litteram intellectum. CAPUT X De canonibus evangeliorum. Canones evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit. qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus qui reliquorum evangelistarum similia aut propria dixerunt. sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt, Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Lucas; tertius, in quibus tres, Matthaeus, Lucas, Ioannes; quartus, in quibus tres, Matthaeus, Marcus, Ioannes; quintus, in quibus duo; Marcus, Lucas; sextus, in quibus duo; Matthaeus, Marcus; septimus, in quibus duo, Matthaeus, Ioannes; octavus, in quibus duo, Lucas, Marcus; [785A] nonus, in quibus duo, Lucas, Ioannes; decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. quorum expositio haec est. per singulos enim evangelistas numerus quidam capitulis affixus adiacet, quibus numeris subdita est area quaedam minio notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est area. verbi gratia, si est area prima, in primo canone, si secunda, in secundo, si tertia, in tertio, et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. si igitur aperto quolibet evangelio placuerit scire, qui reliquorum evangelistarum similia dixerint, assumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies qui et quid dixerint. [785B] et ita demum in corpore, inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula evangelia de eisdem dixisse invenies.