Latin
4.1.38 to 4.1.43
Hugo of St. Victor, Didascalicon 4.1.38-43
Not analysed yet
CAPUT XI De canonibus conciliorum. Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. alii dixerunt regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat. canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. in praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. inde christianitas in diversa haeresi scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convenire, [785C] nisi tempore supradicti imperatoris. ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. sub hoc etiam sancti patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes, iuxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum, post apostolos, symbolum tradiderunt. CAPUT XII Quattuor esse principales synodos. Inter cetera autem concilia quattuor esse venerabiles synodos quae totam principaliter fidem complectantur, quasi evangelia, vel totidem paradisi flumina. harum prior Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est, in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia, [785D] quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius asserebat. consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit. secunda synodus, cl patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium Spiritum Sanctum negantem Deum esse condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum Sanctum demonstravit, dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in ecclesiis praedicat. tertia synodus, Ephesina prima, cc episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita est, quae Nestorium duas personas in Christo asserentum, iusto anathemate condemnavit, ostendens in duas naturas unam Domini Iesu Christi personam, quarta synodus Chalcedonensis dcxxx sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua [786A] Eutychem Constantinopolitanum abbatem, Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum quendam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis, una patrum sententia praedamnavit, praedicans eadem synodus Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae. hae sunt quattuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes. sed et si qua sunt concilia quae sancti patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post istarum quattuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere continentur condita. synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. concilii vero nomen tractum ex more Romano. [786B] tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium, nam cilia oculorum sunt. unde et considium consilium, d in l littera transeunte. coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est, conveniendo in unum. unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus, coetus vel concilium, a societate multorum in unum. epistula Graece, missa interpretatur Latine. epistulae canonicae, id est, regulares, quae etiam dicuntur catholicae, id est, universales, quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. [786C] Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis ecclesiae historiam digerunt, et apostolorum gesta narrunt unde etiam Actus apostolorum vocantur. Apocalypsis ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur, iuxta quod ipse Ioannes dicit: 'Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servo suo Ioanni.'