Latin
5.1.20 to 5.1.22
Hugo of St. Victor, Didascalicon 5.1.20-22
Not analysed yet
CAPUT V Quid studium impediat. Postquam certam materiam praescripsimus lectori, et eas scripturas quae ad divinam praecipue pertinent lectionem suis nominibus assignando determinavimus, consequens videtur ut etiam de modo et ordine legendi aliquid dicamus, quatenus ex his quae dicta sunt agnoscat, cui rei studium impendere debeat, ex his vero quae sunt dicenda eiusdem studii sui modum et rationem accipiat. quia vero facilius quid agendum sit intelligimus, [793C] si prius quid non sit faciendum agnoverimus, instruendus est primum quid cavere debeat, ac deinde informandus qualiter ea quae sunt agenda perficiat. dicendumque est quid sit quod ex tanta turba discentium, quorum multi et ingenio pollent et vigent exercitio, tam pauci et numerabiles inveniantur, quibus ad scientiam pervenire contingat. et, ut de illis taceam qui naturaliter sunt hebetes et tardi ad intelligendum, hoc maxime movet et dignum quaestione videtur, unde hoc accidat, quod duo pari ingenio et aequali studio uni lectioni intendunt, nec tamen simili effectu eius intelligentiam consequuntur. alter cito penetrat, cito quod quaerit apprehendit. alter diu laborat et parum proficit. [793D] sed sciendum est quod in quolibet negotio duo sunt necessaria: opus videlicet, et ratio operis, quae ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero aut inutile sit aut minus efficax. verumtamen melior, ut dicitur, prudentia est fortitudine, quia et pondera aliquando, quae viribus movere non possumus, arte levamus. sic nimirum est in omni studio. qui sine discretione operatur, laborat quidem, sed non proficit, et quasi aerem verberans, vires in ventum fundit. aspice duos pariter silvam transeuntes, et hunc quidem per devia laborantem, illum vero recti itineris compendia legentem, pari motu cursum tendunt, sed non aeque perveniunt. quid autem scripturam dixerim nisi silvam, cuius sententias quasi fructus quosdam dulcissimos legendo carpimus, tractando ruminamus? [794A] qui ergo in tanta multitudine librorum legendi modum et ordinem non custodit, quasi in condensitate saltus oberrans, tramitem recti itineris perdit, et, ut dicitur, semper discentes, numquam ad scientiam pervenientes. tantum enim valet discretio, ut sine ipsa et omne otium turpe sit, et labor inutilis. ut autem universaliter complectamur!