Latin
5.1.23 to 5.1.29
Hugo of St. Victor, Didascalicon 5.1.23-29
Not analysed yet
Tria sunt quae praecipue studiis legentium obesse solent: negligentia, imprudentia, fortuna. negligentia est quando ea quae discenda sunt vel prorsus praetermittimus vel minus studiose discimus. imprudentia est quando congruum ordinem et modum in his quae discimus non servamus. [794B] fortuna est in eventu, casu, sive naturaliter contingente, quando vel paupertate vel infirmitate vel non naturali tarditate, sive etiam doctorum raritate, quia aut non inveniuntur qui doceant, aut qui bene doceant, a proposito nostro retrahimur. in his autem tribus de primo quidem, id est, negligentia, lector admonendus est, de secundo vero, id est, imprudentia, instruendus, de tertio autem, id est, fortuna, adiuvandus. CAPUT VI Quis sit fructus divinae lectionis. Quisquis ad divinam lectionem erudiendus accesserit, primum qualis sit fructus eius agnoscat. nihil enim sine causa appeti debet, nec desideria trahit quod utilitatem non promittit. geminus est divinae lectionis fructus, quia mentem vel scientia erudit vel moribus ornat. [794C] docet quod scire delectet et quod imitari expediat. quorum alterum, id est, scientia, magis ad historiam et allegoriam, alterum, id est, instructio morum, ad tropologiam magis respicit. omnis divina Scriptura refertur ad hunc finem. sane, quamvis expediat magis iustum esse quam sapientem, scio tamen plures in studio sacri eloquii scientiam quaerere quam virtutem. ego autem, quoniam neutrum improbandum, sed utrumque necessarium et absolvam. et primum quidem de eo, qui moralitatis gratiam amplectitur expediam. CAPUT VII Quomodo sit legenda scriptura ad correctionem morum. [794D] Qui virtutum notitiam et formam vivendi in sacro quaerit eloquio, hos libros magis legere debet qui huius mundi contemptum suadent, et animum ad amorem conditoris sui accendunt, rectumque vivendi tramitem docent, qualiterque virtutes acquiri et vitia declinari possint, ostendunt. Primum enim, inquit, quaerite regnum Dei et iustitiam eius. ac si aperte diceret: 'Et caelestis patriae gaudia desiderate, et quibus iustitiae meritis ad ea perveniatur sollerter inquirite. utrumque bonum, utrumque necessarium amate et quaerite. si amor est, otiosus esse non potest. pervenire desideratis? discite quomodo perveniatur quo tenditis.' haec vero scientia duobus modis comparatur, videlicet exemplo et doctrina; exemplo, quando sanctorum facta legimus; doctrina, [795A] quando eorum dicta ad disciplinam nostram pertinentia discimus. inter quae beatissimi Gregorii singulariter scripta amplexanda aestimo, quae, quia mihi prae caeteris dulcia, et aeternae vitae amore plena visa sunt, silentio nolui praeterire.