Latin
1.53 to 1.66
Hydatius, Chronicon 1.53-66
Not analysed yet
XIX. (Eus. MMCCCCXXX.) Jovinus et Sebastianus oppressi ab Honorii ducibus Narbona interfecti sunt. Gothi Narbonam ingressi vindemiae tempore. Heraclianus movens exercitum de Africa adversus Honorium, Utriculo in Italia in conflictu superatus effugit in Africam, caesis in loco supra dicto L millibus armatorum. Ipse post Carthagine in aede Memoriae per Honorium percussoribus missis occiditur. XX. Ataulfus apud Narbonam Placidiam duxit uxorem, in quo prophetia Danielis putatur impleta, qui ait filiam regis Austri sociandam regi Aquilonis, nullo tamen ejus ex ea semine subsistente. XXI. Hierosolymis Joanne quo supra episcopo praesidente, sanctus et primus [Ms. ,praesidente sancto et primus] post Christum Dominum martyr Stephanus revelatur. Hieronymus, qui supra praecipuus in omnibus, elementorum quoque peritissimus Hebraeorum, in lege Domini, quod scriptum est, diurna nocturnaque meditatione continuus, studia operis sui reliquit innumera. Ad ultimum Pelagianorum [Ms. ,Pelagiani] sectam eum ejusdem auctore adamantino veritatis malleo contrivit. Adversum hos et adversum alios haereticos exstant ejus probatissima monimenta. XXII. (Olymp. CCXCIX.) Ataulfus a patricio Constantio pulsatus, ut relicta Narbona Hispanias peteret, per quemdam Gothum apud Barcinonam [Ms. Barcelonam] inter familiares fabulas jugulatur. Cui succedens Wallia in regno, cum patricio Constantio pace mox facta, Alanis et Wandalis Silingis, in Lusitania et Baetica sedentibus adversatur. Alexandrinae Ecclesiae post Theophilum quis praesederit, ignoravi haec scribens. Constantius Placidiam accepit uxorem. (Fredibalum, regem gentis Wandalorum, sine ullo certamine ingeniose captum ad imperatorem Honorium destinat.) XXIII. Wallia, rex Gothorum, Romani nominis causa intra Hispanias caedes magnas efficit barbarorum. XXIV. Solis facta defectio die decimo quarto kal. Augusti, qui fuit quinta feria. Romanae Ecclesiae XXXIX praesidet episcopus ZOSIMUS [Ms. ,Eulalius]. Durante episcopo quo supra, gravissimo terraemotu sancta in Hierosolymis loca quassantur et caetera, de quibus in gestis ejusdem episcopi scripta declarant.