Latin
1.67 to 1.83
Hydatius, Chronicon 1.67-83
Not analysed yet
Wandali Silingi in Baetica per Walliam regem omnes exstincti. Alani qui Wandalis et Suevis potentabantur, adeo caesi sunt a Gothis, ut exstincto Atace [Addace] rege ipsorum, pauci qui superfuerant, abolito regni nomine, Gunderici, regis Wandalorum, qui in Gallaecia resederat, se patrocinio subjugarent. Gothi intermisso certamine quod agebant, per Constantium ad Gallias revocati, sedes in Aquitanica a Tolosa usque ad Oceanum acceperunt. Wallia eorum rege defuncto, Theodoricus succedit in regno. XXV. Inter Gundericum Vandalorum, et Hermericum Suevorum reges certamine orto, Suevi in Nervasi [Ms. ,Nerbasis] montibus obsidentur a Wandalis. Valentinianus Constantii et Placidiae filius nascitur. In Gallicana regione, in civitate Biterris, multa signa effecta terrifica, Paulini episcopi ejusdem civitatis epistola enarrat ubique directa. XXVI. (Olymp. CCC.) Wandali Suevorum obsidione dimissa, instante Asterio Hispaniarum comite, sub vicario Maurocello, aliquantis Bracarae in exitu suo occisis, relicta Gallaecia ad Baeticam transierunt. [Romanae Ecclesiae XL praesidet episcopus BONIFACIUS.] Honorius apud Ravennam Constantium consortem sibi facit in regno. XXVII. Constantius, imperator Ravennae, moritur in suo tertio consulatu. XXVIII. Castinus magister militum cum magna manu et auxiliis Gothorum, bellum in Baetica Wandalis infert: quos cum ad inopiam vi obsidionis arctaret, adeo ut se tradere jam pararent, inconsulte publico certamine confligens, auxiliorum fraude deceptus ad Tarraconam [Ms. ,Terraconam] victus effugit. Bonifacius palatium deserens Africam invadit. XXIX. (Eus. MMCCCCXI.) XXX. (Olymp. CCCI.) Honorius actis tricennalibus suis Ravennae obiit. Paulinus nobilissimus et eloquentissimus, dudum conversione ad Deum nobilior factus, vir apostolicus, Nola Campaniae episcopus habetur insignis: cui Therasia de conjuge facta soror, testimonio vitae beatae aequatur et merito. Exstant operis ipsius egregii studia praedicanda. Romanorum XLI, THEODOSIUS Arcadii filius, ante aliquot annos regnans in partibus Orientis defuncto patre, post obitum Honorii patrui, monarchiam tenet imperii, cum esset annorum viginti sex.