Latin
Fasti, lines 1.1.848-1.1.875
Hydatius, Fasti 1.1.848-875
Not analysed yet
399 Manilio et Theodoro [Al. Manlio Theodoro] V. C. His conss. templa gentilium demolita sunt, Joviniano et Gaudentio comitibus.
400 Stilicone v. c. consule.
401 Vincentio et Fravito.
402 (Aer. Hisp. 440.) Arcadio V et Honorio v. His conss. solis facta defectio III id. Novemb.
403 Theodosio et Rumorido.
404 Honorio VI et Aristone [Al. Aristaeneto]. His conss. bellum civile fuit ex III kalend. Septembres.
405 Stilicone II et Anthemio. His conss. inter catholicos et Donatistas unitas facta.
406 Arcadio VI et Probo.
407 Honorio VII et Theodosio Aug. II.
408 Basso et Philippo.
409 Honorio VIII et Theodosio III. His conss. barbari Hispanias ingressi.
410 Honorio IX et Varari, quod fuit Tertullo.
411 Theodosio Aug. IV. His conss. Constantini tyranni in conto caput allatum est XIV kal. Octob.
412 Honorio IX et Theodosio v.
413 Post consulatum Honorii IX et Theodosii V, Lucio cons. His conss. occisi sunt Jovianus, Sebastianus, Sallustius; et Heraclianus abolitus est.
414 Constantio v. c.
415 Honorio X et Theodosio VI. His conss. S. Stephanus primus martyr revelatur sancto presbytero Luciano die VI, feria quae fuit tunc III non. Dec. ,in Hierosolymis sancto Joanne episcopo praesidente: et exstant ex his gestis epistolae supra dicti presbyteri et sancti Aviti presbyteri Bracarensis, qui tunc in Hierosolymis degebant.
416 Theodosio VII et Palladio.
417 Honorio XI et Constantino II.
418 Honorio XII et Theodosio VIII.
419 Monaxio et Plenta. His conss. sanctus Joannes Hierosolymorum episcopus qui supra, epistolam dirigit per Ecclesias orbis terrarum, quae habetur de signis terroribusque divinitus perpetratis.
420 Theodosio IX et Constantio III.
421 Agricola et Eustathio.
422 [Aer. Hisp. 460.] Honorio XIII et Theodosio X.
423 Mariniano et Asclepiodoto. His conss. Honorius Aug. recessit Ravenna. (Hactenus Sirmondi editio; caetera ex eodem ms. codice).
424 Castino et Victore.
425 Theodosio XI et Valentiniano Caes.
426 Theod. XII et Valentin. Aug. II.