Latin
1.1.3 to 1.1.7
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 1.1.3-7
Not analysed yet
In his igitur tam multis et variis rebus non erit mirum aut pertimescendum, quod tantum numerum versuum scripsserimus; neque enim magnitudinem voluminis, sed rerum multitudinem peritos convenit spectare. Quod si longior in sermone visus fuero, non mea facunditate, sed rei necessitate factum existimato; nec si brevius aliquid dixero, minus idem valere confidito, quam si pluribus esset audiendum verbis. Etenim praeter nostram scriptionem sphaerae, quae fuerunt ab Arato obscurius dicta, persecuti planius ostendimus, ut penitus id quod coepimus exquisisse videremur. Quod si vel optimis usus auctoribus effeci, ut neque brevius neque verius diceret quisquam, non inmerito fuerim laudari dignus a vobis, quae vel amplissima laus hominibus est doctis; si minus, non deprecamur in hac confusione nostram scientiam ponderari. Ideoque maioribus etiam niti laboribus cogitamus, in quibus et ipsi exerceamur et quibus volumus nos probare possimus. Etenim necessariis nostris hominibus scientissimis maximas res scripsimus; non levibus occupati rebus, populi captamus existimationem. Sed ne diutius de eo, quod neglegimus, loquamur, ad propositum veniemus et initium rerum demonstrabimus. I. DE MUNDO. Mundus appellatur is qui constat ex sole et luna et terra et stellis omnibus. DE SPHAERA. Sphaera est species quaedam in rotundo conformata, omnibus ex partibus aequalis apparens, unde reliqui circuli finiuntur. Huius autem neque exitus, neque initium potest definiri, ideo quod in rotundo omnes tractus et initia et exitus significare possunt. II. DE CENTRO. Centron est cuius ab initio circumductio sphaerae terminatur, ac terrae positio constituta declaratur. III. DE DIMENSIONE. Dimensio, quae totius ostenditur sphaerae, est cum ex utrisque partibus eius ad extremam circumductionem rectae ut virgulae perducuntur; quae dimensio a compluribus axis est appellata. Huius autem cacumina, quibus maxime sphaera nititur, poli appellantur; quorum alter ad aquilonem spectans boreus, alter oppositus austro notius est dictus.