Latin
1.1.8 to 1.1.10
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 1.1.8-10
Not analysed yet
IV. Significationem quaedam in circumductione sphaerae circuli appellantur. E quibus paralleli dicuntur, qui ad eundem polum constituti finiuntur. Maximi autem sunt, qui eodem centro quo sphaera continentur. Horizon appellatur is, qui terminat ea quae perspici aut non videri possunt. Hic autem incerta ratione definitur, quod modo polo subiectus et circulis his qui paralleli dicuntur, modo duobus extremis et aequalibus nixus, modo aliis partibus adiectus terrae, pervidetur ita, utcumque fuerit conlocata. V. POLUS is qui boreus appellatur, pervideri potest semper; notius autem ratione dissimili semper est a conspectu remotus. Naturalis autem mundi statio, quae physice dicitur, ea est in boreo polo finita. Ut omnia a dextris partibus exoriri, in sinistris occidere videantur. Exortus enim est subita quaedam species obiecta nostro conspectui; occasus autem pari de causa, ut erepta ab oculis visa. VI. In finitione mundi circulis sunt paralleli V, ini quibus tota ratio sphaerae consistit, praeter eum qui zodiacus appellatur; qui quod non, ut ceteri circuli, certa dimensione finitur, et inclinatior aliis videtur, loxos a Graecis est dictus. Quinque autem quos supra diximus, sic in sphaera metiuntur, initio sumpto a polo qui boreus appellatur, ad eum qui notius et antarcticus vocatur. In triginta partes unumquodque hemisphaerium dividitur, ita uti dimensio significare videatur in tota sphaera sexaginta partes factas. Deinde ab eodem principio boreo sex partibus ex utraque finitione sumptis, circulus dicitur, cuius centron ipse est polus finitus; qui circulus arcticus appellatur, quod intra eum Arctorum simulacra ut inclusa perspiciuntur; quae signa a nostris ursarum specie ficta, Septentriones appellantur. Ab hoc circulo de reliquis partibus quinque sumptis, eodem centro quo supra diximus, circulus ducitur, qui therinos tropikos appellatur, ideo quod sol cum ad eum circulum pervenit, aestatem efficit eis qui in aquilonis finibus sunt, hiemem autem eis, quos austri flatibus oppositos ante diximus. Praeterea, quod ultra eum circulum sol non transit, sed statim revertitur, tropikos est appellatus. Ab hoc circuli significatione quattuor de reliquis partibus sumptis, ducitur circulus aequinoctialis, qui a Graecis isemerinos appellatur, ideo quod sol cum ad eum orbem pervenit, aequinoctium conficit.