Latin
Book 2
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.23
Not analysed yet
Huius in numero sinistro Capra instare, et in manu sinistra Haedi videntur formati; de quibus nonnulli ita dicunt: Olenum quendam fuisse Vulcani filium; ex hoc duas nymphas Aega et Helicen natas, quae Iovis fuerunt nutrices. Alii autem etiam ab his urbes quasdam appellari dixerunt, et Olenon in Aulide, Helicen autem in Peloponneso, et [Aegam in] Haemonia ibi nominari, de quibus Homerus in Iliadis secundo dicit. Parmeniscus autem ait Melissea quendam fuisse Cretae regem; ad eius filias Iovem nutriendum esse delatum. Quae quod lac non habuerint, capram ei admisisse, Amaltheam nomine, quae eum dicitur educasse. Hanc autem geminos haedos solitam esse procreare et fere eo tempore peperisse, quo Iuppiter nutriendus est adlatus. Itaque propter beneficium matris et haedos quoque dicitur inter sidera collocasse. Hos autem haedos Cleostratus Tenedius dicitur primus inter sidera ostendisse. Musaeus autem dicit Iovem nutritum a Themide et Amalthea nympha; quibus eum mater Ops tradidisse existimatur. Amaltheam autem habuisse capram quandam ut in deliciis, quae Iovem dicitur aluisse. Nonnulli etiam Aega Solis filiam dixerunt, multis candore corporis praestantem, cui contrarius pulchritudinis horribilis aspectus exsistebat. Quo Titanes perterriti petierunt a Terra, ut eius corpus obscuraret; quam Terra specu quodam celasse dicitur in insula Creta. Quae postea Iovis fuisse nutrix, ut ante ostendimus, demonstratur. Sed cum Iuppiter fidens adulescentia, bellum contra Titanas appararet, responsum est ei, si vincere vellet, ut aigos pelle tectus et capite Gorgonis bellum administraret, quam aegida Graeci appellaverunt. Itaque facto eo, quod supra declaravimus, Iuppiter Titanas superans regnum est adeptus, et reliqua ossa aigos caprina pelle contecta, anima donavit et stellis figuratam memoriae commendavit; et postea, quibus ipse vicerat tectus, Minervae concessit. Euhemerus ait Aega quandam fuisse Panos uxorem; eam ab Iove compressam peperisse, quem viri sui Panos diceret filium; itaque puerum Aegipana, Iovem autem Aegiochum appellatum. Qui, quod eum diligebat plurimum, inter astra caprae figuram memoriae causa collocavit.