Latin
Book 2
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.24
Not analysed yet
XIV. OPHIUCHUS ,qui apud nostros scriptores Anguitenens est dictus, supraScorpionem constituitur, tenens manibus anguem medium corpus eius implicantem. Hunc complures Carnabonta nomine dixerunt Getarum, qui suunt in Thracia, regem fuisse; qui eodem tempore rerum est potitus, quo primum semina frugum mortalibus tradita esse existimantur. Ceres enim cum sua beneficia largiretur hominibus, Triptolemum, cuius ipsa fuerat nutrix, in curru draconum collocatum (qui primus omnium una rota dicitur usus, ne cursu moraretur) iussit omnium nationum agros circumeuntem semina partiri, quo facilius ipsi posterique eorum a fero victu segregarentur. Qui cum pervenisset ad eum, quem supra diximus Getarum regem, ab eo primum hospitaliter acceptus, deinde non ut beneficus advena et innocens, sed ut crudelissimus hostis insidiis captus, aliorum paratus producere, suam paene perdidit vitam. Carnabontis enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus, ne cum Triptolemus sensisset insidias sibi parari, curru praesidium sibi constituere speraret, Ceres eo venisse et ereptum adulescenti currum, dracone altero subiecto, reddidisse, regem pro coepto maleficio poena non mediocri adfecisse narratur. Hegesianax enim dicit, Cererem memoriae hominum causa ita Carnabonta sideribus figurasse, manibus tenentem draconem ut interficere existimetur. Qui ita vixerat acerbe, ut iucundissimam sibi conscisceret mortem. Alii autem Herculem esse demonstrant, in Lydia apud flumen Sagarim anguem interficientem, qui te homines conplures interficiebat et ripam frugibus orbabat. Pro quo facto ab Omphala, quae ibi regnabat, multis ornatum muneribus Argos remissum, ab Iove autem propter fortitudinem inter sidera collocatum. Nonnulli etiam Triiopan Thessalorum regem dixerunt esse; qui cum suum domicilium tegere conaretur, Cereris ab antiquis collocatum diruit templum. Pro quo facto a Cerere fame obiecta, numquam postea frugibus ullis saturari potuisse existimantur. Novissime prope ad terminum vitae dracone obiecto, mala plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, inter astra Cereris voluntate est constitutus. Itaque adhuc videtur eum draco circumplexus aeterna merentem adficere poena. Polyzelus autem Rhodius hunc Phorbanta nomine demonstrat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur. Nam cum eorum insulam, serpentium multitudine occupatam, cives Ophiussam appellassent, et in ea multitudine ferarum draco fuisset ingenti magnitudine, qui plurimos eorum interfecisset, et patria deinque deserta carere coepisset, dicitur Phorbas Triopae filius ex Hiscilla Myrmidonis filia natus, eo tempestate delatus, omnes feras et eum draconem interfecisse. Qui cum maxime Apollini dilectus esset, locatus inter sidera dicitur, ut interficiens draconem laudis et memoriae causa videretur. Itaque Rhodii quotienscumque longius a litore prodeunt classe, prius sacrificant Phorbantis adventu, ut talis eventus inopinatae virtutis accidat civibus, qualis inscium Phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit casus. Complures etiam astrologi hunc Aesculapium finxerunt, quem Iuppiter Apollinis causa inter astra collocavit. Aesculapius enim cum esset inter homines, et medicina ceteris praestaret, ut non satis ei videretur hominum dolores levare, nisi etiam mortuos revocaret ad vitam, novissime fertur Hippolytum, quod iniquitate novercae et inscientia parentis erat interfectus, sanasse, ita uti Eratosthenes dicit. Nonnulli Glaucum Minoos filium eius opera revixisse dixerunt; pro quo, ut peccato, Iovem domum eius fulmine incendisse, ipsum autem propter artificium et Apollinem eius patrem inter sidera anguem tenentem constituisse. Ut quidam dixerunt, de hac causa anguem dicitur tenere. Quod cum Glaucum cogeretur sanare, conclusus quodam loco secreto, bacillum tenens manu, cum quid ageret cogitaret, dicitur anguis ad bacillum eius adrepsisse; quem Aesculapius mente commotus interfecit, bacillo fugientem feriens saepius. Postea fertur alter anguis eodem venisse, ore ferens herbam, et in caput eius inposuisse; quo facto, utrosque loco fugisse; quare Aesculapium usum eadem herba et Glaucum revixisse. Itaque anguis et in Aesculapii tutela et in astris dicitur collocatus. Qua consuetudine ducti posteri eius tradiderunt reliquis, ut medici anguibus uterentur.