Latin
Book 2
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.26
Not analysed yet
Sed de eius solutione haec memoriae prodita est causa. Cum Iuppiter Thetidis conubium pulchritudine corporis inductus peteret, neque a virgine timida impetraret, neque ea re minus efficere cogitaret, illo tempore Parcae feruntur cecinisse fata, quae perfici natura voluit rerum. Dixerunt enim, quicumque Thetidis fuisset maritus, eius filium patria fore laude clariorem; quod Prometheus non voluntate, sed necessitudine vigilans, auditum Iovi renuntiat. Qui veritus id, quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa, ne patrio regno privaretur, coactus destitit Thetin velle ducere uxorem, et Prometheo pro beneficio meritam retulit gratiam eumque vinculis liberavit. Neque id, quod fuerat iuratus, remisit, vacuum omni alligatione futurum; sed memoriae causa ex utraque re, hoc est lapide et ferro, digitum sibi vinciri iussit. Qua consuetudine homines usi, quo satisfacere Prometheo viderentur, anulos lapide et ferro conclusos habere coeperunt. Nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt, ut se victorem inpune peccasse diceret. Itaque homines in maxima laetitia victoriisque coronas habere instituerunt; id exercitationibus et conviviis perspicere licebit. Sed potius ad initium causae et interitum aquilae revertamur. Hercules missus ab Eurystheo ad Hesperidum mala, nescius viae devenit ad Promethea, quem in Caucaso monte vinctum fuisse supra ostendimus. A quo via demonstrata, victor iam ad eum iter facere contendit, ut et draconem, de quo ante diximus, interfectum diceret, et gratiam pro beneficio referret. Nam confestim honorem quem potuit, reddidit merenti qua dimissa, homines instituerunt, ut hostiis immolatis iocinera consumerent in deorum altaribus, ut exsaturare eos pro visceribus Promethei viderentur. Ut Eratosthenes autem de Sagitta demonstrat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui fulmen Iovi fecerunt, quo Aesculapium interfectum complures dixerunt. Hanc autem sagittam in Hyperboreo monte Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter ignoverit filio, ipsam sagittam vento ad Apollinem perlatam cum frugibus, quae eo tempore nascebantur. Hanc igitur ob causam inter sidera demonstrant.