Latin
Book 2
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 2.1.25
Not analysed yet
XV. SAGITTA. Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam dicitur interfecisse, quae Promethei iocinera fertur exedisse; de quo pluribus dicere non inutile videtur. Antiqui cum maxima caerimonia deorum inmortalium sacrificia administrarent, soliti sunt totas hostias in sacrorum consumere flamma. Itaque cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non optingerent, Prometheus, qui propter excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur, recusatione dicitur ab Iove impetrasse, ut partem hostiae in ignem coicerent, partem in suo consumerent victu; idque postea consuetudo firmavit. Quod cum facile a deo, non ut homine avaro impetrasset, ipse Prometheus immolat tauros duos. Quorum primum iocinera cum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque taurum in unum compositam corio bubulo contexit; ossa autem quaecumque fuerunt, reliqua pelle contecta in medio collocavit et Iovi fecit potestatem, ut quam vellet eorum sumeret partem. Iuppiter autem, etsi non pro divina fecit cogitatione, neque ut deum decebat, omnia qui debuit ante providere, sed (quoniam credere instituimus historiis) deceptus a Prometheo, utrumque putans esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. Itaque post ea in sollemnibus et religiosis sacrificiis carne hostiarum consumpta reliquias, quae pars fuit deorum, igni comburunt. Sed ut ad propositum revertamur, Iuppiter cum factum rescisset, animo permoto mortalibus eripuit ignem, ne Promethei gratia plus deorum potestate valeret, neve carnis usus utilis hominibus videretur, cum coqui non posset. Prometheus autem consuetus insidiari, sua opera ereptum mortalibus ignem restituere cogitabat. Itaque ceteris remotis, devenit ad Iovis ignem; quo deminuto et in ferulam coniecto, laetus, ut volare non currere videretur, **? ferulam iactans, ne spiritus interclusus vaporibus extingueret in angustia lumen. Itaque homines adhuc plerumque, qui laetitiae fiunt nuntii, celerrime veniunt. Praeterea in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex Promethei similitudine, ut currerent lampadem iactantes. Pro quo Iuppiter facto mortalibus parem gratiam referens, mulierem tradidit his, quam a Vulcano factam deorum voluntas omni munere donavit; itaque Pandora est appellata. Prometheum autem in monte Scythiae nomine Caucaso ferrea catena vinxit; quem alligatum ad triginta milia annorum Aeschylus tragoediarum scriptor ait. Praeterea admisit ei aquilam, quae assidue noctu renascentia iocinera exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex Typhone et Echidna natam, alii ex Terra et Tartaro, complures Vulcani factam manibus demonstrant, animamque ei ab Iove traditam dicunt.