Latin
Book 4, lines 4.1.32-4.1.34
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 4.1.32-34
Not analysed yet
Praeterea quaeritur, quare sol contra mundi inclinationem currens, videatur cum ipsa sua sphaera occidere et verti. Nam si sol non contra siderum occasum curreret, de Ariete ad Pisces, non ad Taurum transiret. Exoriri etenim Pisces prius quam Aries et occidere perspiciuntur; et ita mundus verti videtur, ut prius Pisces quam Aries occidant. Igitur diebus XXX sol in Ariete currens et eius corpus obscurans, sic dumtaxat apparet sol, ut ex eo loco, quo Aries ante, exoriri videatur et post dies XXX sol videatur ab eodem loco surgere, ex quo loco Taurus ante oriri videbatur. Igitur apparet solem ab Ariete ad Taurum transire. Quod si ita est, necesse est eum contra mundi inclinationem currere.
Quare autem evenit, ut ante diximus, +quod videtur cum mundo sol verti, eius similis haec est causa. Ut si quis in naviculae rostro sedens, hinc quaerat ad puppim transire, et nihilominus ipsa navis iter suum conficiat, ille quidem videbitur contra naviculae cursum ire, sed tamen eodem pervenit quo navis. Hoc autem sic etiam facilius intellegitur, si navem diviseris in partes CCCLX, quemadmodum sol diebus CCCLX simul mundum transigit. Eodem modo, ut ante diximus, si navis sit divisa et in una parte de trecentis sexaginta constituatur quilibet eorum (navis autem habet unius diei cursum), ille quidem contra navem ire, sed cum ad locum definitum pervenire intellegetur. Non enim extra navem est, qui a rostro ad puppim transit, sed ipsa navi continetur. Item sol cum per ipsum mundum iter conficiat et eo contineatur, videtur contra mundum ire, sed cum eo pervenit ad occasum. Cum enim mundus trecenties et sexagies se converterit, tunc sol iter annuum conficit.
XIV. Quoniam de sole quae visa sunt nobis utilissima esse, litteris mandavimus, nunc de luna dicemus (etis alia conati perscribere, velut natura voluminis ad hoc loci devenimus), ne nonnulli intactam huius rationem relinquentes, aut propter magnum laborem defecisse, aut inscientia superati non valuisse persequi videamur. Nos autem non illorum existimationis timendae causa persequi instituimus, sed consuetudinis nostrae rationem demonstrare, et quod alterius quaeri volumen hoc perlecto noluimus, nec tamdiu rem cogitatam scriptam aliorum ad desiderium adducere. Praeterea cum reliqua omnia diligentissime persecuti fuerimus, alienum videtur esse nos non eandem persequi causam. Quare, sicut ante diximus, ad inceptum revertamur et ut necessario totidem verbis de luna ac sole dicere videamur, dicemus ita. Luna per alios exortus et occasus necesse est moveri, non stare; idque facilius quam de sole licet intellegere. Neque enim tam magnus ardor eius est, ut officiat oculis nostris; neque ut sol dies XXX unoquoque signo vehitur, ut difficile sit intellectu, quanta particula luminis aut ipsius signi superesse videatur, cum ad aliud transierit signum. Lunam enim cum diebus XXX XII signa percurrat, licet intellegere, II diebus et VI horis in alio signo esse. Hanc autem cum a sole lumen accipiat, et ita nobis lucere videatur, non est veri simile de tam multis causis potius eam stare quam moveri. Si enim suo lumine uteretur, illud quoque sequebatur eam semper aequalem esse oportere, nec die tricesimo tam exilem aut omnino nullam videri, cum totum transegerit cursum, sol autem ad aliud transire signum intellegatur. Praeterea si suo lumine uteretur, huius numquam eclipsin fieri oportebat. Sed ne dubium fiat, quare solis eclipsis fieri possit, qui utrisque lumen dare supra sit dictus, lunae autem non facile fiat, cum alieno lumine utatur, eius haec verissima, ut arbitramur, est causa. Luna enim cum ex toto mundo et omnibus stellis maxime terrae proxima videatur, et ad acies nostras perveniat, et quodam tempore torrens perveniat ad eundem locum signi, quo sol vehitur, obscurare lumen eius a nostro conspectu videtur. Hoc autem maxime evenit die novissimo, cum luna transierit in XII signa, et sol ad aliud signum transire videatur et proxima fiat illi. Quod evenire sic etiam potest intellegi. Ut si quis alicui manum planam ad oculos admoverit, quanto magis sic fecerit, hoc minus ille videre poterit; et quanto longius ab eo discesserit, hoc magis illi omnia poterunt apparere. Simili ratione cum luna ad solis locum pervenit, tunc proxima eius videtur esse et radios eius obturare, ut lumen eicere non possit. Cum autem luna ab eo loco discesserit, tunc sol lumen eicit, et ita ad corpora nostra adicit.