Latin
Book 4, lines 4.1.35-4.1.36
Hyginus, De Astronomia Libri Quattuor 4.1.35-36
Not analysed yet
Lunae autem eclipsis sic evenit, cum prope dimensione sit luna, cum abierit sol sub terram, dumtaxat hoc modo, ut per mediam terram si quid directum traieceris, contingere possit solem sub terra, lunam autem supra terram; quod cum ita evenit, necesse est solis radios propter magnitudinem terrae ita esse dimissos, ut lumen eius, quo luna lucet, non possit ad eam pervenire, et ita existimatur fieri eclipsis lunae. Quae si suo lumine uteretur, licebat ne apparere quidem umquam solem, ideo quod luna nihilominus luceret. Sic autem accipit lumen, ut luceat, cum sol venerit per terras, sed non ut aliquem locum conclusiorem totumque spatium inpleat lumine. Si quis nostrum steterit in eo loco, quo sol maxime lucet, reliquis partibus lumen a sole accipiens praebebit. Id in luna fieri invenitur, eam a sole lumine accepto lucere revibratione.
Nonnulli existimant, cum dicitur sol in Ariete aut in quolibet signo esse, eum supra ipsas stellas Arietis iter facere. Qui autem hac ratione utuntur, longe a vera ratione errant. Nam neque sol, neque luna proxime sidera apparent. Hac etiam de causa nonnulli VII stellas erraticas finxerunt, adiungentes eodem solem et lunam, quod cum quinque stellis feruntur. Luna enim proxime terram est; itaque diebus XXX totum mundum existimatur transire. Id hac evenit ratione. Ut si quis intra circulum zodiacum fecerit circulos, et eos hoc intervallo finxerit, ut terra sit in medio, et unam a terra ad lunam mensionem fecerit, quam Graeci tonon appellaverunt (hunc autem, quia non esse certum spatium potuerunt dicere, tonon dixerunt): igitur abest luna a terra tonum unum. Hac igitur re, quod brevissimo circulo devehitur, diebus XXX ad primum pervenit signum. Ab hoc circulo abest circulus tonum dimidium, quo circulo Mercurii stella vehitur; itaque diebus XXX ad alterum signum transiens tardius. Ab hoc circulo abest alter tonum dimidium; quo loco Veneris stella iter suum dirigit, tardiorem conficiens cursum, quam Mercurii stella. Transit enim ad aliud signum diebus XXX. Supra huius stellam solis est cursus, qui abest ab Hespero stella quae est Veneris, tonum dimidium. Ita cum inferioribus pariter percolans anno uno XII signa percurrit, tricesimo die ad aliud transiens signum. Supra solem igitur et eius circulum Martis est stella, quae abest a sole tonum dimidium. Itaque dicitur diebus LX ad aliud signum transire. Supra hunc circulum Iovis est stella, quae abest a Martis tonum dimidium. Itaque anno uno transit ad alterum signum. Novissima stella Saturni, quae maximo vehitur circulo; haec autem abest a Iove tonum. Itaque annis XXX duodecim signa percurrit. Ab ipsorum tamen siderum corporibus Saturnus abest tonum anum et dimidium.