Latin
1.10 to 1.15
Hyginus, De Munitionibus Castrorum 1.10-15
Not analysed yet
10. Item comitibus imperatoris nostri a pedibus L usque ad LXX potest observari, in qua pedatura praefecto praetorio primo loco a via principali adsignari debet. Interposita deinde via cohoortes praetoriae et reliquus numerus prout disponi debent, libello ostendimus. 11. Aris institutis in praetorii parte ima, auguratorium parte dextra praetorii ad viam principalem apponimus, ut dux in eo augurium recte capere possit; parte laeva tribunal statuitur, ut augurio accepto insuper ascendat et exercitum felici auspicio adloquatur. 12. In introitu praetorii partis mediae ad viam principalem gromae locus apellatur, quod turba ibi congruat, sive in dictatione metarum. posito in eodem loco ferramento, groma superponatur, ut portae castrorum in conspectu rigoris stellam efficiant. Et professores eius artis causa supra scripta gromatici sunt cognominati. 13. Viae vicenariae ideo dantur percurrentes proxime sagularem, ut ad eruptionem exercitus expediti progredi possint. 14. Nunc praetenturae rationem exponam. Via principalis, quae est inter portas dexteriorem et sinistriorem, quae a principiis nomen obti[net], esse debet latitudine eadem, qua opus pedum LX, quod est inter vallum et legiones et ideo quibusdam intervallum est cognominatum. Item via quae ducit ad portam praetoriam --praetorio sine dubio via praetoria ducitur,-- latitudine ut supa pedum LX, propter quam rigore tensurae suae superiores strigae in praetentura non percurrunt, quoniam ad viam praetoriam signa spectare debebunt. 15. Dabimus itaque infra viam principalem legatis pedaturam, quod scamnum est appellatumnec communis strigarum dictationem metationis habet propter legionum numerum incertum, quod semper latitudine a pedibus L ad LXXX observari debebit, prout numerus legionum effecerit. In quo tribuni cohortium praetoriarum tendere solent. Similiter tribunis legionum inferius adsignari debet, quod aeque scamnum dicitur; a quo via interposita alae miliariae vel [quin]genariae et deinceps, prout quis[que] tendere debebit. In forma subiecimus.