Latin · ~8 min
1.4 to 1.9
Hyginus, De Munitionibus Castrorum 1.4-9
Not analysed yet
4. Quotiens autem quinque vel sex legiones acceptae fuerint, binae cohortes primae lateribus praetorii tendere debebunt, duae in praetentura, super quibus valetudinaria, deinde vexillarii; et si res exiget, cohors peditata quingenaria loco vexillariorum solet superponi, et, si strictior fuerit pedatura, cohors legionaria dari debet, sed numero suo, ut CXX pedes valetudinarium et reliqua, quae supra tendent, accipiant, hoc est veterinarium et fabrica, quae ideo longius posita est, ut valetudinarium quietum esse convalescentibus posset. 5. Vexillarii legionum eandem pedaturam accipere debent, quam cohors legionaria, quae ad sexcentenos homines computatur. Causa impedimentorum tendere debent in praetentura vel latere praetorii, ut dixeram, super cohortes primas. Ad vallum, si fieri potest, ideo tendere non debent, quod legatus eorum pariter non sit et,si casu hoste vallum interruptum fuerit, legio etlegatus eorum per vexillarios factum esse contendet. 6. Cohortes praetoriae lateribus praetorii tendere debent et duplam pedaturam recipere, quod tentoriis maioribus utantur. Primipilares etiam et evocati in eadem pedatura locum accipiunt. 7. Equites praetoriani latere dextro praetorii, singulares imperatoris latere sinistro. Quorum si maior numerus fuerit, ut puta singulares DC, praetoriani CCC, poterunt CL singulares in striga praetorianorum tendere. Ita fit, ut et pari numero dispositi [sint]. Decuriones et reliqui principales eorum binos equos possidentes propensius tendant. Et si minor numerus utrorumque fuerit, ut centenis equitibus hemistrigiis suis laxius tendant, non erit haesitandum, quoniam officialibus lateri sinistro proximis ibi pedatura adsignetur. 8. Quodsi cohortes praetoriae impares acceptae fuerint, quoniam numerus et dispositio dextra laevaque praetorii cohortium a paribus esse debent, loco cohortis equites praetoriani ponentur. Singulares autem equites si DCCC aut DCCCC fuerint, pari numero integris strigis lateribus tendere debebunt, si ad D fuerint, ut striga est, sufficiat. 9. Ilud maxime observare debebimus, ut latus praetorr non plus quam DCCXX pedes longitudinis accipiat. Ita fiet, ut cohortes praetoriae et reliquus numerus, qui lateribus praetorii tendit, integrit strigis sua pedatura optime tendant. Nam, quantum ad latitudunem praetorii totius attinet, a CLX ad CCXX potest observari in longitudinem, ut supra dixi, pedum DCCXX. Stationi dari oportet secundum praetoeium pedum XX et, si res exigit, pedes X sufficient.