Latin · ~8 min
1.1 to 1.5
Iacobus de Voragine, De Juda Ischariota 1.1-5
Not analysed yet
Legitur in quadam historia licet apocrypha, quod fuit quidam vir in Jerusalem nomine Ruben, qui alio nomine dictus est Simon de tribu Dan, vel secundum Hieronymum de tribu Isaschar. Qui habuit uxorem, quae Cyborea nuncupata est. Quadam igitur nocte, cum sibi mutuo debitum exsolvissent, Cyborea obdormiens somnium vidit, quod perterrita cum gemitibus et suspiriis viro suo retulit dicens: "Videbatur mihi, quod filium flagitiosum parerem, qui totius gentis nostrae causa perditionis exsisteret." Cui Ruben: "Nefariam rem", inquit, "nec relatu dignam profaris et spiritu, ceu puto, phitonico raperis." Cui illa: "Si me concepisse sensero et filium peperero, absque dubio non spiritus phitonicus exsistit, sed revelatio certa fuit." Procedente igitur tempore cum filium peperisset, parentes plurimum timuerunt, et quid de eo facerent, cogitare coeperunt. Cumque filium abhorrerent occidere nec vellent destructorem sui generis enutrire, ipsum in fiscella positum mari exponunt. Quem marini fluctus ad insulam propulerunt, quae Scarioth dicitur. Ab illa igitur insula Iudas Scariotes appellatus est. Regina autem illius loci carens liberis ad litus maris causa spatiandi processit et fiscellam a marinis fluctibus iactari videns. Ipsam aperiri praecepit inveniensque ibi puerum elegantis formae suspirans ait: "O si solaciis tantae sublevarer sobolis, ne regni mei privarer successore." Puerum igitur secreto nutriri fecit et se gravidam simulavit. Tandem se filium peperisse mentitur et per totum regnum fama haec celebris divulgatur. Princeps pro suscepta sobole vehementer exsultat et ingenti gaudio plebs laetatur. Ipsum igitur secundum magnificentiam regiam educari fecit. Non post multum vero temporis regina de rege concepit et suo tempore filium parturivit. Cum autem pueri aliquantulum iam crevissent, adinvicem saepius colludebant. Et puerum regium Iudas crebris molestiis et iniuriis molestabat et ad fletum saepius provocabat. Regina autem hoc moleste ferens et Iudam ad se non pertinere sciens ipsum crebrius verberavit. Sed nec sic a molestia pueri desistebat. Tandem res panditur et Iudas non verus reginae filius, sed inventus aperitur. Quod Iudas ut comperit, vehementer erubuit et fratrem suum putativum filium regis latenter occidit.