Latin · ~8 min
1.6 to 1.9
Iacobus de Voragine, De Juda Ischariota 1.6-9
Not analysed yet
Ob hoc capitalem sententiam timens cum tributariis in Jerusalem aufugit seque curiae Pilati, tunc praesidis, mancipavit. Et quoniam res similes sibi sunt habiles, Pilatus Iudam suis moribus invenit congruere et ideo coepit ipsum valde carum habere. Universae igitur curiae Pilati Iudas praeficitur et ad eius nutum omnia disponuntur. Quadam igitur die Pilatus de palatio suo in quoddam pomerium aspiciens illorum pomorum tanto desiderio captus est, ut paene deficere videretur. Erat autem illud pomerium Ruben, patris Iudae, sed nec Iudas patrem neque Ruben filium agnoscebat, quia et Ruben ipsum his marinis nuctibus periisse putabat et Iudas, quis pater aut quae patria sua fuerit, penitus ignorabat. Pilatus itaque accersito Iuda ait: "Tanto illorum fructuum captus sum desiderio, quod, si his frustratus fuero, spiritum exhalabo." Concitus igitur Iudas in pomerium insiliit et velocius mala carpit. Interea Ruben venit et Iudam mala sua carpentem invenit. Fortiter igitur ambo contendunt et iurgia superaddunt. Post iurgia surgunt ad verbera et mutuis se iniuriis affecerunt. Tandem Iudas Ruben in ea parte, qua cervix collo connectitur, lapide percussit, pariter et occidit. Poma igitur sustulit et Pilato, quid acciderit, enarravit. Iam die inclinante et nocte superveniente Ruben mortuus invenitur et subitanea morte praeventus esse putatur. Tunc Pilatus omnes facultates Ruben Iudae tradidit et Cyboream uxorem Ruben coniugem Iudae dedit. Quadam igitur die dum Cyborea graviter suspiraret et Iudas, vir eius, quid haberet, diligenter interrogaret, illa respondit: "Heu infelicissima sum omnium feminarum, quia infantulum meum marinis auctibus immersi et virum meum morte praeventum inveni, sed et dolori, misere, Pilatus addidit dolorem, qui me maestissimam nuptui tradidit et invitissimam tibi in coniugem copulavit." Cumque illa omnia de infantulo enarrasset et Iudas illa, quae sibi acciderant, retulisset, inventum est, quod Iudas matrem suam in uxorem duxerit et patrem suum occiderit. Poenitentia igitur ductus suadente Cyborea Dominum nostrum Iesum Christum adiit et suorum delictorum veniam imploravit . . . Dominus autem suum eum fecit discipulum. [. . .]