Latin · ~12 min
1.1 to 1.3
Iacobus de Voragine, De Sancta Lucia 1.1-3
Not analysed yet
Lucia dicitur a luce. Lux enim habet pulchritudinem in aspectione, quia, ut dicit Ambrosius, lucis natura haec est, ut omnis in aspectu eius gratia sit. Habet etiam diffusionem sine coinquinatione, quia per quaecumque immunda diffusa non coinquinatur. Rectum incessum sine curvitate, longissimam lineam pertransit sine morosa dilatione. Per hoc ostenditur, quod beata virgo Lucia habuit decorem virginitatis sine aliqua corruptione, diffusionem caritatis sine aliquo immundo amore, rectum incessum intensionis in Deum sine aliqua obliquitate, longissimam lineam divinae operationis sine neglegentiae tarditate. Vel Lucia dicitur quasi lucis via. Lucia virgo Syracusana nobilis genere audiens famam sanctae Agathae per totam Siciliam divulgari sepulcrum eius adiit cum matre sua Euthicia annis quattuor fluxum sanguinis incurabiliter patiente. Inter ipsa igitur missarum sollemnia contigit, ut illud evangelium legeretur, in quo Dominus mulierem ab hac passione sanasse narratur. Tunc Lucia matri dixit: "Si credis his, quae leguntur, crede Agatham illum semper habere praesentem, pro cuius nomine sustinuit passionem. Si ergo eius sepulcrum credens contigeris, perfecta continuo sanitate gaudebis. "Igitur recedentibus cunctis et matre et filia iuxta sepulcrum in oratione exsistentibus Luciam somnus arripuit viditque Agatham in medio angelorum gemmis ornatam stantem et dicentem sibi: "Soror mea Lucia, virgo Deo devota, quid a me petis, quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae. Nam ecce per fidem tuam sanata est." Evigilans autem Lucia matri suae dixit: "Mater mea, ecce sanata es. Per ipsam ergo te deprecor, quae suis orationibus te sanavit, ne mihi de cetero nomines sponsum, sed quidquid mihi datura eras pro dote, pauperibus elargire." Cui mater ait: "Tege prius oculos meos et, quidquid volueris, de facultatibus facito." Ad quam Lucia: "Quod moriens das, ideo das, quia ferre tecum non potes. Da mihi, dum vivis, et mercedem habebis." Cum ergo rediissent, fit quotidie distractio rerum et dantur in necessatibus pauperum. Interea dum patrimonium distribuitur, ad sponsum notitia pervenit. Requirit sponsus a nutrice de his. Respondit illa caute, quod utiliorem possessionem sponsa sua invenisset, quam suo volebat nomine comparare, et ideo videbatur aliquanta distrahere. Credidit stultus carnale commercium et coepit auctor esse vendentium. Venditis autem omnibus et pauperibus erogatis, sponsus trahit eam coram Paschasio consulari dicens eam Christianam esse et contra leges agere Augustorum. Invitante igitur Paschasio ad sacrificia idolorum respondit: "Sacrificium placens Deo est visitare pauperes et eis in necessitatibus subvenire, et quia amplius non habeo, quid offeram, me ipsam sibi tribuo offerendam." Cui Paschasius: "Ista verba tibi simili stulto narrare poteris, mihi autem, qui principum decreta custodio, ista frustra persequeris." Ad quem Lucia: "Tu principum tuorum decreta custodis et ego Dei mei legem custodiam. Tu principes times et ego Deum timeo. Tu illos offendere non vis et ego Deum offendere caveo. Tu illis placere desideras et ego, ut Christo placeam, concupisco. Tu ergo fac, quod tibi utile esse cognosces, et ego faciam, quod utile mihi esse perspexero.