Latin · ~12 min
1.4 to 1.7
Iacobus de Voragine, De Sancta Lucia 1.4-7
Not analysed yet
Cui Paschasius: "Patrimonium tuum cum corruptoribus expendisti et ideo quasi meretrix loqueris." Cui Lucia: "Patrimonium meum in tuto loco constitui, corruptores autem mentis et corporis numquam scivi." Respondit Paschasius: "Qui sunt corruptores corporis et mentis!" Lucia dixit: "Corruptores mentis vos estis, qui suadetis, ut animae suum deserant creatorem. Corruptores vero corporis sunt, qui corporalem delectationem praeponunt epulis sempiternis." Paschasius dixit: "Cessabunt verba, cum perventum fuerit ad verbera." Cui Lucia dixit: "Verba Dei cessare non possunt." Cui Paschasius: "Tu ergo Deus es!" Respondit Lucia: "Ancilla Dei sum, qui dixit: Cum steteritis ante reges et praesides, nolite praecogitare, quid loquamini . . . Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus." Paschasius dixit: "In te ergo spiritus sanctus est!" Cui Lucia: "Qui caste vivunt, templum spiritus sancti sunt." Cui Paschasius: "Ego faciam te duci ad lupanar, ut ibi violationem accipias et spiritum sanctum perdas." Cui Lucia: "Non inquinatur corpus nisi de consensu mentis, nam si me invitam violari feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. Numquam autem voluntatem meam ad consensum poteris provocare. Ecce corpus meum ad omne supplicium est paratum. Quid morans? Incipe, fili diaboli, desideria poenarum tuarum exercere." Tunc Paschasius lenones fecit venire dicens iis: "Invitate ad eam omnen populum, et tamdiu illudatur, donec mortua nuntietur." Volentes autem eam trahere, tanto pondere spiritus sanctus eam fixit, ut omnino eam movere nequirent. Fecitque Paschasius mille viros accedere et manus eius et pedes ligare, sed eam nullatenus poterant movere. Tunc et cum viris mille paria boum adhibuit. Sed tamen virgo immobilis permansit. Vocatis autem magis, ut suis incantationibus moveretur, omnino moveri non potuit. Tunc dixit Paschasius: "Quae sunt illa maleficia, quod una puella a mille viris non moveretur!' Lucia dixit: "Non sunt ista maleficia, sed beneficia Christi. Porro si adhuc decem milia adhibueris, aeque ut primum immobilem me videbis." Putans vero Paschasius secundum quorundam figmenta, quod lotio fugarentur maleficia, iussit eam lotio perfundi, cumque nec sic moveri posset, angustiatus nimis copiosum ignem circa eam accendi picemque et resinam et fervens oleum super eam fundi iussit. Dixitque Lucia: "Indutias impetravi martyrii mei, ut credentibus timorem auferam passionis et non credentibus vocem insultationis." Videntes autem amici Paschasii eum angustiari in gutture eius gladium immerserunt. Quae nequaquam loquelam amittens dixit: "Annuntio vobis pacem ecclesiae redditam Maximiano hodie mortuo et de regno suo Diocletiano expulso. Et sicut civitati Catanensi soror mea Agatha data est protectrix, sic et ego civitati Syracusanae concessa sum interventrix." Dum haec virgo loquitur, ecce ministri Romanorum veniunt, Paschasium apprehendunt, vinctum ad Caesarem secum ducunt. Audierat enim Caesar, quod universam provinciam fuerat depraedatus. Veniens ergo Romam et senatui accusatus pariter et convictus capitali sententia est punitus. Virgo vero Lucia de loco, in quo percussa est, mota non est nec spiritum tradidit, quoadusque sacerdotes venirent et corpus Domini ei traderent, et omnes astantes "amen" Domino responderunt. In eodem loco autem est sepulta et ecclesia fabricata. Passa autem est tempore Constantini et Maxentii circa annos Domini CCCX.