Latin · ~9 min
1.4 to 1.7
Iacobus de Voragine, De Sancto Alexio 1.4-7
Not analysed yet
Cum igitur in praedicto atrio XVII anno maneret in Dei servitio, imago tandem beatae virginis, quae ibidem erat, custodi ecclesiae dixit: "Fac introire hominem Dei, quia dignus est regno coelorum et spiritus Dei requiescit super eum. Nam oratio eius sicut incensum in conspectum Dei adscendit." Cum autem custos, de quonam diceret, ignoraret, iterum dixit: "Ille, qui foris sedet in atrio, ipse est." Tunc custos festinus exiit et ipsum in ecclesiam introduxit. Quod factum dum cunctis innotesceret et ab omnibus venerari coepisset, humanam gloriam fugiens inde recessit et Laodiceam venit. Ibique navem ascendens cum in Tharsum Ciliciae vellet pergere, dispensante Deo, navis a ventis pulsa in Romanum portum devenit. Quod cernens Alexius ait intra se: "In domo patris mei ignotus manebo nec alteri onerosus ero." Patrem igitur a palatio redeuntem multitudine obsequentium circumdatum obvium habuit ac post eum clamare coepit: "Serve Dei, me peregrinum in domo tua suscipi iubeas et de micis mensae tuae me nutriri facias, ut tui quoque peregrini dignetur Dominus misereri." Quod audiens pater ob amorem filii sui eum suscipi iussit et locum proprium in domo sua constituit et cibum de mensa sua tribuit et ministrum proprium delegavit. Ipse autem in orationibus perseverabat et corpus suum ieiuniis et vigiliis macerabat. Famuli autem domus ipsum multipliciter deridebant et aquam utensilium super caput eius frequenter fundebant et multas iniurias ei irrogabant, sed ipse ad omnia patiens valde erat. XVII igitur annos in domo patris permansit sic ignotus. Videns igitur per spiritum, quod appropinquaret terminus vitae suae, chartam cum atramento petiit et totum ordinem vitae suae ibidem conscripsit. Dominica igitur die post missarum sollemnia in sanctuario vox de caelo insonuit dicens: "venite ad me omnes, qui laborati et onerati estis, et ego reficiam vos." Quod audientes omnes territi in facies suas deciderunt et ecce vox secundo dicens: "Quaerite hominem Dei, ut oret pro Roma." Quaerentibus illis et minime invenientibus iterum dictum est: "In domo Euphemiani quaerite." Requisitus ille se nihil scire de hoc dicebat. Tunc imperatores Arcadius et Honorius una cum pontifice Innocentio ed domum praedicti viri venerunt et ecce minister Alexii ad dominum suum venit dicens: "Vide domine, ne ille peregrinus noster sit, quia magnae patientiae homo est."